Pater receptis oculis
Cui erant tres filii, amissis duobus flendo oculos perdidit. 10.1
somniavit se recepturum oculos, si tertius filius perisset. somni-
um uxori indicavit, illa filio prodidit. suspendit se adulescens,
pater recepit oculos. repudiat uxorem. agit illa iniusti repudii.
Ante omnia hoc ad vos meae defero infelicitatis, quod videre 5
coepi, si spectatores oculi tertiae redeunt orbitatis; qui calami-
tatibus cesserant, parricidio reverterunt. Mirabar profecto,
quod in utriusque orbitate solus pater oculos perdidisset.
Iussus sum videre, postquam spectatorem tertia orbitas non
habebat. Numquid discutiunt recti necessitatem, qui aliquid 10
amore fecerunt? Cessate parumper, exhausti fletus, differ ali-
quantum, saucium lumen: decet esse oculos duriores, qui
scelere reverterunt. Nullum in tali calamitate ab uxore solacium:
miserationem meam tunc habuit, post<quam> coepi monere
de filio. horret referre animus quod paenitet indicasse. Nec 15
remedia quaerenda sunt, ubi maior<is> supplicii sanatio.
"Gratulandum patri est, quod non filius somniavit, debet hoc
sola mater audire, vel ut filio caveat, vel ne mariti doleat
caecitatem." arcesso coniugem: "iam" inquam "esse caecus
cupio. Etiam nunc apud me latet quod sola tu nosti." Subito 20
aspectu somnii in metus veni, et, fateor, de filio quidem timui,
sed de matre non credidi. Nullum impatientius malum est quam
invidia cum calamitate. qui, ut scelerate viderem, non recepi
oculos, sed perdidi caecitatem, vidi miser primum quod ulti-
mum videram: pendebat extinctus, et contentus laqueus 25
adulescentis colla tenuabat. pro nefas! haec in filium cum
oculis meis venerant. O quam putasti nec maritum posse
sanari! Iam tempus est fletuum, immo iam tempus est caeci-
tatis.