Ter fortis desertor
Desertor capite puniatur. Ter vir fortis militia vacet. Praemium 15.1
victor imperator accipiat. Ter virum fortem imperator coegit
ad bellum. coactus deseruit. imperator praemio impunitatem
desertoris petit. desertor contradicit.
Aequo animo imperator ferat, si, quem virum fortem senserat 5
obsequentem, desertorem videat contumacem? Nec poenam
possum recusare post culpam nec veniam sustinere post
gloriam. Miserum me, cuius nec infamia potest latere nec
gloria! Non ante rem publicam quam me ipse deserui: et armis
et telis honestissimum corpus oneravi et, quod non sine piaculo 10
factum est, consecrata iamdudum arma deposui. Sto et pugno
pro legibus; aliter enim fortiter facere iam in hac aetate non
possum. Grata sunt ei crimina desertoris, apud quem nihil
valuerunt privilegia viri fortis. Novum genus damnationis
ignoscere. <Mori> volo. cur enim dubitem per infamiam senex 15
emori, qui etiam iuvenis optavi saepe <per> gloriam?