Rapta tacens
Lex raptarum. Rapta producta ad magistratus tacuit et flevit. 16.1
magistratus de raptore supplicium sumpsit. puella se interemit.
reus est magistratus, quod causa mortis fuerit.
Reum caedis unius arcesso, qui duos pariter occidit. Aditus
huic reo misericordiae clausus est; quid enim sperare poterit a 5
lacrimis? Iuvenis etiam facie liberalis, qualem nemo non sibi
aut filium optet aut generum. is cum puellae peteret nuptias,
diu peteret et iam sperare coepisset, festinavit ut amator et—
quid dicam—"rapuit" an "duxit"? virgo, quod solum potuit,
nihil questa est. Quis non inhorruit, quis tecum, puella, non 10
flevit? Dicat nunc "libuit et licuit": civis haec, an regis oratio
est? nec erat arbiter iudicii sui sed minister alieni. "tacuit"
inquit; o mira et muta sententia! omnes sciunt lacrimas ex uno
misericordiae fonte manare, in amore vel maxime, nam isdem
oculis, quibus amatur, et fletur. Miser ille, quem nullo accusa- 15
tore punisti, miserior illa, quam te vindicare simulasti. Quis te,
oro, poterit aut liberare flentem aut flere damnatum?