Paedagogus cruciarius
|
|
Civitatem peregrinus usurpans veneat. Pauper et dives inimici.
|
17.1
|
visi sunt in gratiam redisse. pauper accusatus peregrinitatis
|
|
venit, emit eum dives et paedagogum filio dedit. adulescens in
|
|
adulterio deprehensus occisus est. agitur paedagogus in crucem.
|
|
appellat tribunos de iniusto supplicio.
|
5
|
Equidem, iudices, propitium mihi divitem semper optavi. to-
|
|
tum me divitis fidei, et ante quam redimerer, addixi. Audio
|
|
me subito peregrinum, quod nec pater ipse nec mater aliquando
|
|
prodiderat, nec denique umquam inimicus dives obiecerat. Filio
|
|
me luxurioso iam et petulanti dedit, quamvis omnia pater ipse
|
10
|
curaret et regeret. Imploro auxilium, quod vestri maiores servis
|
|
iam natis reliquerunt. unum non est in servitutem nasci et liber-
|
|
tate multari. Statim credidisti fidum et idoneum iudicasti, sed
|
|
non esse felicem iam tum scire potuisti. "Occisus est" inquit
|
|
"filius meus". si iniuria, interfectorem argue, si iure, leges. Ego
|
15
|
illum adulterum feci, credo, luxuria mea servus novicius et
|
|
pauper ante quam servus. Multa largiebaris, indulgebas omnia,
|
|
nihil umquam negabas.
|
|