Armati abdicati
|
|
Abdicati ad curiam convenerunt armati petentes revocari. unus
|
18.1
|
ex patribus contradixit. filius eius se interemit. idem suadet, ut
|
|
recipiantur.
|
|
Peto, ne indulgeatis irae domesticae, cum me videatis publicae
|
|
paenitere sententiae. nam, sicut in vita numquam errare felicis
|
5
|
est, ita errorem quam primum emendare sapientis. Parentum
|
|
illa deliberatio fuit, haec iam cunctatio parricidarum est.
|
|
"Aetate lapsi sumus, egestate correcti. in hoc vos exoramus
|
|
loco, in quo etiam hostes superati non frustra supplicaverunt."
|
|
Ego ille tristis et saevus, cum abdicarem tamen flevi et semper
|
10
|
ex eo, licet tacitus, ingemui et opportunum ius restitutionis
|
|
optavi. restituet nobis filios auctoritas publica tamquam alia
|
|
natura. Vereor iam, P. C., ne sapientior videatur et cautior ille
|
|
abdicatorum senatus. fateor, armatorum facie non immerito
|
|
terremur; <minantur> enim suam mortem. Quemadmodum
|
15
|
possum, te, fili carissime, vel in morte revocabo, inferam
|
|
maiorum sepulcris et elogio, quod optasti, nomen inscribam.
|
|