Pictura viri fortis
|
|
Virorum fortium facta pingantur. Viri fortes de praemio armis
|
21.1
|
contendant. Fratres fortiter fecerunt. pater a minori petit, ut
|
|
maiori cederet. non impetravit. proelio interfecit maiorem
|
|
minor. petit praemio, ne facta pingantur. pater contradicit.
|
|
Si quid precibus contra filium meum possem. domi monere
|
5
|
quam publice maluissem. nihil audeo filio dicere, quam quod
|
|
ab ipso nuper audivi: leges uti valeant. Fuit ille amator et
|
|
cultor suorum et qui mori mallet quam quicquam mali facere.
|
|
"Cede fratri, cede vel patri; victor eris, mihi crede, si cesseris."
|
|
Didici salvis legibus parricidium posse committi. cetera iam
|
10
|
non sunt narranda, pingenda sunt. Vana et inepta formido est
|
|
videre non posse quod feceris et colorem timere peius quam
|
|
sanguinem. simuletur hoc factum non tantum colore, sed aere,
|
|
si possit, et lapide et quaecumque nostrorum corporum materia
|
|
vel ars aemula est. Infecta quemadmodum possunt esse quae
|
15
|
facta sunt? picta quidem interim non sunt, sed in omnibus
|
|
pectoribus incisa sunt, in oculis, in animis, in ipsis denique tuis
|
|
manibus. Tu victoria clarus es, ille innocentia.
|
|