Privignus tyrannicida
Tyrannicidae praemium. Praemio cedere liceat. Qui novercam 22.1
habebat, occidit tyrannum. cessit novercae praemio. illa pri-
vigni nuptias petit. contendunt, quis contradicat, maritus an
privignus.
Cum suo parente contendit, ut mihi videatur melior adhuc 5
privignus esse quam filius. coepit et hic me sic habere despectui,
ut, qui novercae beneficium se dedisse laetatur, a me nec
accipere dignetur. Ego primus in domo mea, fateor, erravi,
qui uxorem duxi senex, cum iam esset in domo filius et quidem
iuvenis. dum nimium confido pietati, oculos mulieris incestos 10
et infanda desideria nutrivi. Novercae praemio cessit, cum
haberet in domo patrem, cui nemo praeferret in tali honore
vel matrem. Non privignum ante temptavit? quis, rogo, fructus
est impetrare nuptias hominis inviti? Vter [vos] vobis actor
utilior vide[re]tur et verior, maritus an caelebs? filius familias 15
an pater? senior an iuvenis? qui repudiatur an qui praeponitur?
qui beneficium dedit an qui accepit iniuriam? mea uxor
abducitur, tu quis es? meum cubile deseritur, ad te dolor iste
quid pertinet? "Ego" inquit "praemio cessi." tu ergo non potes
revocare quod dederis eamque reprehendere quam paulo ante 20
laudaveris. Cavendum tibi est, ne, si victus, ut sunt iudiciorum
incerta, dicesseris, dicaris iudicio quoque sic cessisse quasi
praemio. sic est livoris ingenium: omnia suspicantur qui nihil
<l>audant. Das amanti solacium: affers in amore vel iurgium.