Peregrinus cruciarius
|
|
Civitatem peregrinus usurpans veneat. Liceat in matribus
|
23.1
|
adulteria vindicare et de iniusto supplicio tribunos appellare. Qui
|
|
videbatur de civibus natus, cum absente patre eam, quae mater
|
|
videbatur, in adulterio deprehensam insequeretur armatus, ait
|
|
illa "non es meus". perseveravit et occidit. postea iudicio
|
5
|
peregrinus pronuntiatus emptus est ab interfectae patre. ab
|
|
eodem agitur in crucem. reversus peregre is, qui pater vide-
|
|
batur, appellat tribunos de iniusto supplicio.
|
|
Vixdum reversus in patriam si tamen hanc adversarii vel meam
|
|
patriam esse concedunt, parabam, tribuni, cognito filii mei casu
|
10
|
appellare vos de iniusto supplicio servitutis. Sed quatenus socer
|
|
saevit, ut nec generum velit agnoscere nec nepotem, det et mihi
|
|
veniam doloris, si non desum filio bene de me, bene de legibus
|
|
merito, cum ipse vindictam quaerat exigere filiae vel nocenti.
|
|
huius ego legibus filiam duxi eamque praegnantem simul vidi-
|
15
|
mus et uteri decem menses ambo numeravimus et natum ex ea
|
|
pignus accepimus. Sed cum me necessitas peregrinationis ab-
|
|
duceret, commendavi avo filium meum. adulescentulo prae-
|
|
cepi, in domo <patris> partibus fungeretur, et, ut plus illi
|
|
necessitatis imponerem, sententiam vestrae legis ingessi. de-
|
20
|
nuntiavi postremo futurum ipsius crimen, si non patri paruisset
|
|
et legi. Adulteram, quae per insanam libidinem stimulis tanti
|
|
furoris exarserat, ut nec suos agnosceret, interemit. Peregrinus
|
|
esse filius meus post adulterium matris suae coepit. "Occidit"
|
|
inquit "filiam meam." grave est, tribuni, in servitute defendere
|
25
|
quod in libertate commiseris. Merito mulier suos iam negabat
|
|
esse quos laeserat. ipsa post tantum furorem iam sua non erat.
|
|
Illa dixit "meus non est", at ego dico "meus est". mater arma-
|
|
tum timuit, sed pater servientem, quod est maius, agnoscit.
|
|