Indemnatus carnificem recusans
Lege indemnatorum interficiendum pater filium carnifici tradi- 24.1
dit. ille vult manu patris interfici. pater ipse, qui fuerat offensus,
ultro se non posse facere quod coeperat, confitetur.
Quam morigerum sibi filium senex iste formarit, nolo aliud
indicium, quam quod, ne patrem laedere<m>, nec mortem 5
recusavi[t]. Mori iussus adulescens in primis adhuc annis, quo
tempore et vita carissima est et mors acerba, non quaero
vitam. si potest, feriat hostiam, quam dis penatibus vovit, satis
sibi faciat meo sanguine, immo et ipse suo, dummodo ne per
manum vilem ius pietatis infuscet; quia nec iuris ratio per- 10
mittit, ut adhibeatur adversum eum carnifex, in quem non fuit
iudex. Faciat vitae finem qui originem fecit. non de morte cum
patre sed de mortis [patris] genere dissentio. eripere vis vitam,
quam dedisti; non infitiabor. quid per alterum petis? ius, quod
tibi vindicas, experire, nemo te prohibet. occide, si potes, con- 15
fitere, <si> non potes. Nemo umquam magistratum fecit
vicarium nec in alio militavit nec sacra gentilicia insitiva stirpe
corrupit. Vita mihi tollitur, sed manus paterna debet<ur>. non
potes, pater, legis eiusdem et inrogare supplicium et denegare
solacium. Placabo dexteram meam; cedo tantisper exosculer: 20
o manus olim mea, quae me parvulum saepe gestasti, quam
saepe lacrimis puer lavi! Erras, pater, qui facilius existimas
huiusmodi caedem videre quam facere.