Orba confessa sacrilegium
|
|
Magistratus de confesso sumat supplicium. De iniusto supplicio
|
42.1
|
tribunos appellare liceat. Quae quattuor liberos habebat,
|
|
amissis tribus et marito detracta est a filio, cum laqueum in-
|
|
duisset. sacrilegium in civitate commissum est. adiit ipsa
|
|
magistratus et dixit a se factum. vult de illa supplicium sumere.
|
5
|
appellat pro ea filius tribunos de iniusto supplicio.
|
|
Cum subito fortuna, sicut solet, ipsa suis muneribus invidit.
|
|
"Alius" inquit "pro alio agere non potest": alius est ergo qui
|
|
filius est? Confessio voluntaria suspecta est. Confessionem sce-
|
|
leris appellas vocem doloris. Misericordiae vestrae maximum
|
10
|
munus est servare nolentem.
|
|