Raptor excaecatus
Talionis sit actio. Raptarum lex. Quidam rapuit et in raptu a 43.1
puella excaecatus est. producta ad magistratus mortem optavit.
raptor exigit talionem.
Imperare poenam meam, non agere debebas nec esse eadem
iudex et carnifex. Habet quisque nostrum suam legem: rapta 5
capitis, excaecatus oculorum. Tu enim, puella, quid passa es?
virginitate caruisti. sollemne in his <annis> damnum, ut non
dixerim votum. erepta autem mihi lux est, ante quam morerer.
O oculi, quos ego primus adamavi! digna fortuna vos ulta est,
ut, qui me perdidistis, mecum periretis. 10