Invicem adoptati
|
|
Pauper et dives inimici. visi sunt in gratiam rediisse. dederunt
|
53.1
|
invicem filios adoptandos. dives occidit lege indemnatorum
|
|
quem acceperat. qui est apud pauperem, reddidit in senatu
|
|
causam mortis voluntariae. pauper contradicit.
|
|
Vtinam, P. C., liberis nostris exire de vita nisi nobis arbitris
|
5
|
non liceret! Perquam indignum est, si utrumque pignus amit-
|
|
tam, et quod dedit aliquando natura et quod nunc substituit
|
|
amicitia. Amo enim iuvenem, quem non genui meo sanguine,
|
|
sed redemi.
|
|