Vir fortis gladiator
|
|
Infamis non militet. Vir fortis in piratas incidit. rescripsit
|
52.1
|
patriae de redemptione. illa cessante redemit eum lanista et
|
|
rudem ei in arena dedit. reverso belli tempore denuntiat
|
|
militiam imperator.
|
|
Omnia fieri posse credidi, cum me fortuna servum ex libero et
|
5
|
gladiatorem de viro forte fecisset. Imperator vobis ingerit
|
|
militem, cuius operam non esse rei publicae necessariam pro-
|
|
xime non redimendo iudicastis. Veniam a vobis, iudices,
|
|
postulo, quod gladiator infamis in iudicio loquor. Erravi,
|
|
iudices, fateor, erravi, qui semper credidi immortalitatem esse
|
10
|
pro re publica mori, cum fama etiam viventium consenescat:
|
|
gladiatorem me fecit non pirata, sed patria. Sed o virtus, in
|
|
adversis comes, sola tu me secuta in carcerem, tu in ludum,
|
|
virum fortem tu sola non decipis. Scitis me, iudices, periculum
|
|
contemnere, sed non contemno flagitium. Vtrum igitur gladia-
|
15
|
torem negat [negat] aliquis infamem, an negat gladiatorem?
|
|
utrumque mendacium est: neque enim condicione gladiatoria
|
|
quicquam est humilius in vulgo nec meo nomine quicquam
|
|
nobilius in ludo. "Fortunae" inquit "fuit." quousque fortunam
|
|
facimus humanorum negotiorum ream? esto, fortuna fecit, ut
|
20
|
caperer: quis fecit, ut nemo redimeret? et, si victoria solita
|
|
provenerit, post rudem triumphabo?
|
|