Raptor duarum filium nutriens
|
|
Lex raptarum. Quidam duas rapuit. productae ad magistratus
|
51.1
|
altera nuptias, altera mortem petit. magistratus humaniorem
|
|
sententiam secuti sunt. post factas nuptias illa †quod virgo
|
|
perpessa est† quem conceperat, peperit; exposuit. raptor
|
|
suscepit, qui tunc erat maritus alterius, et alere coepit. reus est
|
5
|
uxori malae tractationis.
|
|
Venit ad vos pia mulier accusatura pietatem. Infantem adhuc
|
|
iussit feris canibus et diris alitibus exponi. puto, patris similis
|
|
apparuit, unde matrem tam graviter offendit. Nam qui potest
|
|
expositum praeterire? "ignoscere non potui." tu me docueras
|
10
|
puella misereri. De matre nihil meminit: o gratum infantis
|
|
errorem: te existimat matrem. Disce, infelix puer, natalium
|
|
tuorum, disce fortunam: pariter nos ambos mulier afflixit et
|
|
pariter †factum alia servabit.
|
|