| AMPHITRVO | |
| I.i | |
| Mercvrivs Vt vos in vostris voltis mercimoniis | 1 |
| emundis vendundisque me laetum lucris | |
| adficere atque adiuvare in rebus omnibus | |
| et ut res rationesque vostrorum omnium | |
| bene <me> expedire voltis peregrique et domi | 5 |
| bonoque atque amplo auctare perpetuo lucro | |
| quasque incepistis res quasque inceptabitis, | |
| et uti bonis vos vostrosque omnis nuntiis | |
| me adficere voltis, ea adferam, ea uti nuntiem | |
| quae maxime in rem vostram communem sient | 10 |
| (nam vos quidem id iam scitis concessum et datum | |
| mi esse ab dis aliis, nuntiis praesim et lucro): | |
| haec ut me voltis adprobare adnitier, | |
| [lucrum ut perenne vobis semper suppetat] | |
| ita huic facietis fabulae silentium | 15 |
| itaque aequi et iusti hic eritis omnes arbitri. | |
| Nunc cuius iussu venio et quam ob rem venerim | |
| dicam simulque ipse eloquar nomen meum. | |
| Iovis iússu venio, nomen Mercurio est mihi. | |
| pater huc me misit ad vos oratum meus, | 20 |
| tam etsi, pro imperio vobis quod dictum foret, | |
| scibat facturos, quippe qui intellexerat | |
| vereri vos se et metuere, ita ut aequom est Iovem; | |
| verum profecto hoc petere me precario | |
| a vobis iussit, leniter, dictis bonis. | 25 |
| etenim ille, cuius huc iussu venio, Iuppiter | |
| non minus quam vostrum quivis formidat malum: | |
| humana matre natus, humano patre, | |
| mirari non est aequom, sibi si praetimet; | |
| atque ego quoque etiam, qui Iovis sum filius, | 30 |
| contagione mei patris metuo malum. | |
| propterea pace advenio et pacem ad vos affero:† | |
| iustam rem et facilem esse oratam a vobis volo, | |
| nam iusta ab iustis iustus sum orator datus. | |
| nam iniusta ab iustis impetrari non decet, | 35 |
| iusta autem ab iniustis petere insipientia est; | |
| quippe illi iniqui ius ignorant neque tenent. | |
| nunc iam huc animum omnes quae loquar advortite. | |
| debetis velle quae velimus: meruimus | |
| et ego et pater de vobis et re publica; | 40 |
| nam quid ego memorem (ut alios in tragoediis | |
| vidi, Neptunum Virtutem Victoriam | |
| Martem Bellonam, commemorare quae bona | |
| vobis fecissent) quis bene factis meus pater, | |
| deorum regnator * architectus omnibus? | 45 |
| sed mos numquam illi fuit patri meo,† | |
| ut exprobraret quod bonis faceret boni; | |
| gratum arbitratur esse id a vobis sibi | |
| meritoque vobis bona se facere quae facit. | |
| Nunc quam rem oratum huc veni primum proloquar, | 50 |
| post argumentum huius eloquar tragoediae. | |
| quid? contraxistis frontem, quia tragoediam | |
| dixi futuram hanc? deus sum, commutavero. | |
| eandem hánc, si voltis, faciam ex tragoedia | |
| comoedia ut sit omnibus isdem vorsibus. | 55 |
| utrum sit an non voltis? sed ego stultior, | |
| quasi nesciam vos velle, qui divos siem. | |
| teneo quid animi vostri super hac re siet: | |
| faciam ut commixta sit: <sit> tragicomoedia. | |
| nam me perpetuo facere ut sit comoedia, | 60 |
| reges quo veniant et di, non par arbitror. | |
| quid igitur? quoniam hic servos quoque partes habet, | |
| faciam sit, proinde ut dixi, tragicomoedia. | |
| nunc hoc me orare a vobis iussit Iuppiter, | |
| ut conquaestores singula in subsellia | 65 |
| eant per totam caveam spectatoribus, | |
| si cui favitores delegatos viderint, | |
| ut is in cavea pignus capiantur togae; | |
| sive quí ambissint palmam histrionibus | |
| sive cuíquam artifici, si per scriptas litteras | 70 |
| sive qui ípse ambissit seu per internuntium, | |
| sive adeo aediles perfidiose cui duint, | |
| sirempse legem iussit esse Iuppiter, | |
| quasi mágistratum sibi alterive ambiverit. | |
| virtute dixit vos victores vivere, | 75 |
| non ambitione neque perfidia: qui minus | |
| eadem histrioni sit lex quae summo viro? | |
| virtute ambire oportet, non favitoribus. | |
| sat habet favitorum semper qui recte facit, | |
| si illis fides est quibus est ea res in manu. | 80 |
| hoc quoque etiam mihi <pater> in mandatis dedit, | |
| ut conquaestores fierent histrionibus: | |
| qui sibi mandasset delegati ut plauderent | |
| quive quo placeret alter fecisset minus, | |
| eius órnamenta et corium uti conciderent. | 85 |
| mirari nolim vos, quapropter Iuppiter | |
| nunc histriones curet; ne miremini: | |
| ipse hanc acturust Iuppiter comoediam. | |
| quid? admirati estis? quasi vero novom | |
| nunc proferatur, Ióvem facere histrioniam; | 90 |
| etiam, histriones anno cum in proscaenio hic | |
| Iovem invocarunt, venit, auxilio is fuit. | |
| [praeterea certo prodit in tragoedia.] | |
| hanc fabulam, inquam, hic Iuppiter hodie ipse aget, | |
| et ego una cum illo. nunc <vos> animum advortite, | 95 |
| dum huius argumentum éloquar comoediae. | |
| Haec urbs est Thebae. in illisce habitat aedibus | |
| Amphitruo, natus Argis ex Argo patre, | |
| quicum Alcumena est nupta, Electri filia. | |
| is nunc Amphitruo praefectust legionibus, | 100 |
| nam cum Telobois bellum est Thebano poplo. | |
| is prius quam hinc abiit ipsemet in exercitum, | |
| gravidam Alcumenam úxorem fecit suam. | |
| nam ego vos novisse credo iam ut sit páter meus, | |
| quam liber harum rerum multarum siet | 105 |
| quantusque amator sit quod complacitum est semel. | |
| is amare occepit Alcumenam clam virum | |
| usuramque eius corporis cepit sibi, | |
| et gravidam fecit is eam compressu suo. | |
| nunc de Alcumena ut rem teneatis rectius, | 110 |
| utrimque est gravida, et ex viro et ex summo Iove. | |
| et meus pater nunc intus hic cum illa cubat, | |
| et haec ob eam rem nox est facta longior, | |
| dum <cum> illa quacum volt voluptatem capit; | |
| sed ita adsimulavit se, quasi Amphitruo siet. | 115 |
| nunc ne hunc ornatum vos meum admiremini, | |
| quod ego huc processi sic cum servili schema: | |
| veterem atque antiquam rem novam ad vos proferam, | |
| propterea ornatus in novom incessi modum. | |
| nam méus pater intus núnc est eccum Iuppiter; | 120 |
| in Amphitruonis vertit sese imaginem | |
| omnesque eum esse censent servi qui vident: | |
| ita versipellem se facit quando lubet. | |
| ego servi sumpsi Sosiae mi imaginem, | |
| qui cum Amphitruone abiit hinc in exercitum, | 125 |
| ut praeservire amanti meo possem patri | |
| atque ut ne, qui essem, familiares quaererent, | |
| versari crebro hic cum viderent me domi; | |
| nunc, cum esse credent servom et conservom suom, | |
| haud quisquam quaeret qui siem aut quid venerim. | 130 |
| pater nunc intus suo animo morem gerit: | |
| cubat complexus cuius cupiens maxime est; | |
| quae illi ad legionem facta sunt memorat pater | |
| meus Alcumenae: ílla illum censet virum | |
| suom esse, quae cum moecho est. ibi nunc meus pater | 135 |
| memorat, legiones hostium ut fugaverit, | |
| quo pacto sit donis donatus plurimis. | |
| ea dona, quae illic Amphitruoni sunt data, | |
| abstulimus: facile meus pater quod volt facit. | |
| nunc hodie Amphitruo veniet huc ab exercitu | 140 |
| et servos, cuius ego hanc feró imaginem. | |
| nunc internosse ut nos possitis facilius, | |
| ego has habebo úsque in petaso pinnulas; | |
| tum meo patri autem torulus inerit aureus | |
| sub petaso: id signum Amphitruoni non erit. | 145 |
| ea signa nemo hórum familiarium | |
| videre poterit: verum vos videbitis. | |
| sed Amphitruonis illic est servos Sosia: | |
| a portu illíc nunc cum lanterna ádvenit. | |
| abigam iam ego illum advenientem ab aedibus. | 150 |
| adeste: erit operae pretium híc spectantibus | |
| Iovem et Mercurium facere hístrioniam. | |
| Sosia Qui me álter est audácior homo aút qui confidéntior, | |
| iuventútis mores qui sciam, qui hoc noctis solus ambulem? | |
| quid faciam nunc, si tres viri me in carcerem compegerint? | 155 |
| inde crás quasi e promptaria cella depromar ad flagrum, | |
| nec causam liceat dicere mihi, néque in ero quicquam auxili | |
| nec quisquam sit quin me <malo> omnes esse dignum deputent. | |
| íta quasi incudém me miserum hómines octo válidi caedant: | 159-160 |
| ita peregre adveniens hospitio publicitus accipiar. | 161-162 |
| haéc eri immodéstia | 163 |
| coegit, me qui hoc noctis a portu ingratiis excitavit. | |
| nonne ídem hoc luci me míttere potuit? | 165 |
| opulénto homini hoc servitús dura est, | |
| hoc mágis miser est divítis servos: | |
| nóctesque diésque assiduó satis superque est | |
| quód facto aut dícto adeost ópus, quietus ne sis. | |
| ípse dominus díves, operis ét laboris expers, | 170 |
| quódcumque homini áccidit libére, posse retur: | |
| aéquom esse putát, non reputát laboris quid sit. | |
| [nec aéquom anne iníquom imperét cogitábit.] | |
| ergo ín servitúte expetúnt multa iníqua: | |
| habéndum et ferúndum hoc onúst cum labóre. | 175 |
| Merc. Satiúst me queri íllo modó servitútem: | |
| hodié qui fuerim líber, | |
| eúm nunc potívit patér servitútis, | |
| hic qui verna natus est queritur. | |
| Sos. Sum véro verna vérbero: num número mi in mentém fuit, | 180 |
| dis advenientem gratias pro meritis agere atque alloqui? | |
| ne illi edepol si merito meo referre studeant gratiam, | |
| aliquem hominem allegent qui mihi advenienti os occillet probe, | |
| quoniam bene quae in me fecerunt ingrata ea habui atque inrita. | |
| Merc. Facit ille quod volgo haud solent, ut quid se sit dignum sciat. | 185 |
| Sos. Quod numquam opinatus fui neque alius quisquam civium | |
| sibi eventurum, id contigit, ut salvi poteremur domi. | |
| victores victis hostibus legiones reveniunt domum, | |
| duelló exstincto maximo atque internecatis hostibus. | |
| quod multa Thebano poplo acerba obiecit funera, | 190 |
| id vi et virtute militum victum atque expugnatum oppidum est | |
| imperio atque auspicio eri mei Amphitruonis maxime. | |
| praeda atque agro adoriaque adfecit populares suos | |
| regique Thebano Creoni regnum stabilivit suom. | |
| me a portu praemisit domum, ut haec nuntiem uxori suae, | 195 |
| ut gesserit rem publicam ductu imperio auspicio suo. | |
| ea nunc meditabor quo modo illi dicam, cum illo advenero. | |
| si dixero mendacium, solens meo more fecero. | |
| nam cum pugnabant maxume, ego tum fugiebam maxume; | |
| verum quasi adfuerim tamen simulabo atque audita eloquar. | 200 |
| sed quo modo et verbis quibus me deceat fabularier, | |
| prius ipse mecum etiam volo hic meditari. sic hoc proloquar. | |
| Principio ut illo advenimus, ubi primum terram tetigimus, | |
| continuo Amphitruo delegit viros primorum principes; | |
| eos legat, Telobois iubet sententiam ut dicant suam: | 205 |
| si sine vi et sine bello velint rapta et raptores tradere, | |
| si quae asportassent redderent, se exercitum extemplo domum | |
| reducturum, abituros agro Argivos, pacem atque otium | |
| dare illis; sin aliter sient animati neque dent quae petat, | |
| sese igitur summa vi virisque eorum oppidum oppugnassere. | 210 |
| haec ubi Telobois ordine iterarunt quos praefecerat | |
| Amphitruo, magnanimi viri freti virtute et viribus | |
| superbe nimis ferociter legatos nostros increpant, | |
| respondent bello se et suos tutari posse, proinde uti | |
| propere <irent>, de suis finibus exercitus deducerent. | 215 |
| haec ubi legati pertulere, Amphitruo castris ilico | |
| producit omnem exercitum. Teloboae contra ex oppido | |
| legiones educunt suas nimis pulcris armis praeditas. | |
| póstquam utrimque éxitum est máxima cópia, | |
| dispertiti viri, dispertiti ordines, | 220 |
| nos nostras more nostro et modo instruximus | |
| légiones, item hóstes contra légiones suas ínstruont. | |
| deínde utrique ímperatóres in medium éxeunt, | |
| éxtra turbam órdinum cólloquontúr simul. | |
| convenit, victi utri sint eo proelio, | 225 |
| urbem agrum aras focos seque uti dederent. | |
| postquam id actum est, tubae contra utrimque occanunt, | |
| consonat terra, clamorem utrimque efferunt. | |
| imperator utrimque, hinc et illinc, Iovi | |
| vota suscipere, <utrimque> hortari exercitum. | 230 |
| <tum> pro se quisque id quod quisque potest et valet | |
| edit, ferro ferit, tela frangunt, boat | |
| caélum fremitú virum, ex spíritu atque anhélitu | |
| nébula constát, cadunt vólnerum ví viri. | |
| denique, ut voluimus, nostra superat manus: | 235 |
| hostes crebri cadunt, nostri contra ingruont | |
| [vicimus] ví feroces. | |
| sed †fugam in se tamen nemo convortitur | |
| nec recedit loco quin statim rem gerat; | |
| animam omittunt prius quam loco demigrent: | 240 |
| quisque ut steterat iacet optinetque ordinem. | |
| hóc ubi Amphítruo erus cónspicatust, | |
| ílico equités iubet déxtera indúcere. | |
| equites parent citi: ab dextera maximo | |
| cúm clamore involant ímpetu alacri, | 245 |
| foédant et próterunt hóstium cópias | |
| iúre iniustas. | |
| Merc. Numquam étiam quicquam adhúc verborum est prólocutus pérperam: | |
| namque ego fui illi in re praesenti et meus, cum pugnatum est, pater. | |
| Sos. Perduelles penetrant se in fugam; ibi nostris animus additust: | 250 |
| vortentibus Telobois telis complebantur corpora, | |
| ipsusque Amphitruo regem Pterelam sua obtruncavit manu. | |
| haec illic est pugnata pugna úsque a mani ad vesperum | |
| (hoc adeo hoc commemini magis, quia illo die inpransus fui), | |
| sed proelium id tandem diremit nox interventu suo. | 255 |
| postridie in castra ex urbe ad nos veniunt flentes principes: | |
| velatis manibus orant ignoscamus peccatum suom, | |
| deduntque se, divina humanaque omnia, urbem et liberos | |
| in dicionem atque in arbitratum cuncti Thebano poplo. | |
| post ob virtutem ero Amphitruoni patera donata aurea est, | 260 |
| qui Pterela potitare solitus est rex. haec sic dicam erae. | |
| nunc pergam eri imperium exequi et me domum capessere. | |
| Merc. Áttat, illic húc iturust. íbo ego illi óbviam, | |
| neque ego huc hominem hodie ad aedis has sinam umquam accedere; | |
| quando imago est huius in me, certum est hominem eludere. | 265 |
| et enim vero quoniam formam cépi huius ín med et statum, | |
| decet et facta moresque huius habere me similes item. | |
| itaque me malum esse oportet, callidum, astutum admodum | |
| atque hunc, telo suo sibi, malitia a foribus pellere. | |
| sed quid illúc est? caelum aspectat. observabo quam rem agat. | 270 |
| Sos. Certe edepol, si quicquamst aliud quod credam aut certo sciam, | |
| credo ego hac noctu Nocturnum óbdormivisse ebrium. | |
| nam neque se Septentriones quoquam in caelo commovent, | |
| neque se Luna quoquam mutat atque uti exorta est semel, | |
| nec Iugulae neque Vesperugo neque Vergiliae óccidunt. | 275 |
| ita statim stant signa, neque nox quoquam concedit die. | |
| Merc. Perge, Nox, ut occepisti, gere patri morem meo: | |
| optumo optume optumam operam das, datam pulchre locas. | |
| Sos. Neque ego hac nocte longiorem me vidisse censeo, | |
| nisi item unam, verberatus quam pependi perpetem; | 280 |
| eam quoque edepol etiam multo haec vicit longitudine. | |
| credo edepol equidem dormire Solem, atque adpotum probe; | |
| mira sunt nisi invitavit sese in cena plusculum. | |
| Merc. Ain vero, verbero? deos esse tui similis putas? | |
| ego pol te istis tuis pro dictis et male factis, furcifer, | 285 |
| accipiam; modo sis veni huc: invenies infortunium. | |
| Sos. Vbi sunt isti scortatores, qui soli inviti cubant? | |
| haec nox scita est exercendo scorto conducto male. | |
| Merc. Meus pater nunc pro huius verbis recte et sapienter facit, | |
| qui complexus cum Alcumena cubat amans animo obsequens. | 290 |
| Sos. Ibo ut erus quod imperavit Alcumenae nuntiem. | |
| sed quis hic ést homo, quem ante aedis video hoc noctis? non placet. | |
| Merc. Nullust hoc metuculosus aeque. Sos. Mi in mentem venit, | |
| illic homó hoc dé umero volt pallium detexere. | |
| Merc. Timet homo: deludam ego illum. Sos. Perii, dentes pruriunt; | 295 |
| certe advenientem hic me hospitio pugneo accepturus est. | |
| credo misericors est: nunc propterea quod me meus erus | |
| fecit ut vigilarem, hic pugnis faciet hodie ut dormiam. | |
| oppido interii. obsecro hercle, quantus et quam validus est. | |
| Merc. Clare advorsum fabulabor, <ut> hic auscultet quae loquar; | 300 |
| igitur magis demum maiorem in sese concipiet metum. | |
| agite, pugni, iam diu est quom ventri victum non datis: | |
| iam pridem videtur factum, heri quod homines quattuor | |
| in soporem collocastis nudos. Sos. Formido male, | |
| né ego hic nomen meum commutem et Quintus fiam e Sosia; | 305 |
| quattuor nudos sopori se dedisse hic autumat: | |
| metuo ne numerum augeam illum. Merc. em, nunciam ergo: sic volo. | |
| Sos. Cingitur: certe expedit se. Merc. Non feret quin vapulet. | |
| Sos. Quis homo? Merc. Quisquis homo huc profecto venerit, pugnos edet. | |
| Sos. Apage, non placet me hoc noctis esse: cenavi modo; | 310 |
| proin tu istam cenam largire, si sapis, esurientibus. | |
| Merc. Haud malum huic est pondus pugno. Sos. Perii, pugnos ponderat. | |
| Merc. Quid si ego illum tractim tangam, ut dormiat? Sos. Servaveris, | |
| nam continuas has tris noctes pervigilavi. Merc. Pessumest, | |
| facimus nequiter, ferire malam male discit manus; | 315 |
| alia forma ésse oportet quem tu pugno legeris. | |
| Sos. Illic homo me interpolabit meumque os finget denuo. | |
| Merc. Exossatum os esse oportet quem probe percusseris. | |
| Sos. Mirum ni hic me quasi murenam éxossare cogitat. | |
| ultro istunc qui exossat homines. perii, si me aspexerit. | 320 |
| Merc. Olet homo quidam malo suo. Sos. ei, numnam ego óbolui? | |
| Merc. Atque haud longe abesse oportet, verum longe hinc afuit. | |
| Sos. Illic homo superstitiosust. Merc. Gestiunt pugni mihi. | |
| Sos. Si in me exercituru's, quaeso in parietem ut primum domes. | |
| Merc. Vox mi ad aures advolavit. Sos. Né ego homo infelix fui, | 325 |
| qui non alas intervelli: volucrem vocem gestito. | |
| Merc. Illic homo a me sibi malam rem arcessit iumento suo. | |
| Sos. Non equidem ullum habeo iumentum. M. Onerandus est pugnis probe. | |
| Sos. Lassus sum hercle, navi ut vectus huc sum: etiam nunc nauseo; | |
| vix incedo inanis, ne ire posse cum onere existimes. | 330 |
| Merc. Certe enim hic nescio quis loquitur. Sos. Salvos sum, non me videt: | |
| nescioquem loqui autumat; mihi certo nomen Sosiaest. | |
| Merc. Hinc enim míhi dextra vox auris, ut videtur, verberat. | |
| Sos. Metuo, vocis ne vicem hodie hic vapulem, quae hunc verberat. | |
| Merc. Optume eccum incedit ad me. Sos. Timeo, totus torpeo. | 335 |
| non edepol nunc ubi terrarum sim scio, si quis roget, | |
| neque miser me commovere possum prae formidine. | |
| ilicet, mandata eri perierunt una et Sosia. | |
| verum certum est confidenter hominem contra conloqui, | |
| qui possim videri huic fortis, a me ut abstineat manum. | 340 |
| Merc. Quo ambulas tu, qui Volcanum in cornu conclusum geris? | |
| Sos. Quid id exquiris tu, qui pugnis os exossas hominibus? | |
| Merc. Servosne <es> an liber? Sos. Vtcumque animo conlibitum est meo. | |
| Merc. Ain vero? Sos. Aio enim vero. M. Verbero. S. Mentiris nunc. | |
| Merc. At iam faciam ut verum dicas dicere. Sos. Quid eo est opus? | 345 |
| Merc. Possum scire, quo profectus, cuius sis aut quid veneris? | |
| Sos. Húc eo, eri <iussu, eius> sum servos. numquid nunc es certior? | |
| M. Ego tibi istam hodie, sceleste, comprimam linguam. S. Haud potes: | |
| bene pudiceque adservatur. Merc. Pergin argutarier? | |
| quid apud hasce aedis negoti ést tibi? Sos. Immo quid tibi est? | 350 |
| Merc. Rex Creo vigiles nocturnos singulos semper locat. | |
| Sos. Bene facit: quia nos eramus peregre, tutatust domi; | |
| at nunc abi sane, advenisse familiares dicito. | |
| Merc. Nescio quam tu familiaris sis: nisi actutum hinc abis, | |
| familiaris accipiere faxo haud familiariter. | 355 |
| S. Hic inquam habito ego atque horunc servos sum. M. At scin quo modo? | |
| faciam ego hodie te superbum, nisi hinc abis. Sos. Quonam modo? | |
| Merc. Auferere, non abibis, sí ego fustem sumpsero. | |
| Sos. Quin me esse huius familiai familiarem praedico. | |
| Merc. Vide sis quam mox vapulare vis, nisi actutum hinc abis. | 360 |
| Sos. Tun domo prohibere peregre me advenientem postulas? | |
| M. Haecine tua domust? S. Ita inquam. M. Quis erus est igitur tibi? | |
| Sos. Amphitruo, qui nunc praefectust Thebanis legionibus, | |
| quicum nupta est Alcumena. Merc. Quid ais? quid nomen tibi est? | |
| Sos. Sosiam vocant Thebani, Davo prognatum patre. | 365 |
| Merc. Ne tu istic hodie malo tuo compositis mendaciis | |
| advenisti, audaciai columen, consutis dolis. | |
| Sos. Immo equidem tunicis consutis huc advenio, non dolis. | |
| Merc. At mentiris etiam: certo pedibus, non tunicis venis. | |
| Sos. Ita profecto. Merc. Nunc profecto vapula ob mendacium. | 370 |
| Sos. Non edepol volo profecto. Merc. At pol profecto ingratiis. | |
| hoc quidem profecto certum est, non est arbitrarium. | |
| Sos. Tuam fidem obsecro. Merc. Tun te audes Sosiam esse dicere, | |
| quí ego sum? S. Perii. M. Parum etiam, praeut futurum est, praedicas. | |
| quoius nunc es? Sos. Tuos, nam pugnis usu fecisti tuom. | 375 |
| pro fidem, Thebani cives. Merc. Etiam clamas, carnifex? | |
| loquere, quid venisti? Sos. Vt esset quem tu pugnis caederes. | |
| M. Cuius es? S. Amphitruonis, inquam, Sosia. M. Ergo istoc magis, | |
| quia vaniloquo's, vapulabis: ego sum, non tu, Sosia. | |
| Sos. Ita di faciant, ut tu potius sis atque ego te ut verberem. | 380 |
| M. Etiam muttis? S. Iam tacebo. M. Quis tibi erust? S. Quem tu voles. | |
| Merc. Quid igitur? qui nunc vocare? Sos. Nemo nisi quem iusseris. | |
| Merc. Amphitruonis te esse aiebas Sosiam. Sos. Peccaveram, | |
| nam Amphitruonis †socium ne me esse volui dicere. | |
| Merc. Scibam equidem nullum esse nobis nisi me servom Sosiam. | 385 |
| fugit te ratió. Sos. Vtinam istuc pugni fecissent tui. | |
| Merc. Ego sum Sosia ille quem tu dudum esse aiebas mihi. | |
| Sos. Obsecro ut per pacem liceat te alloqui, ut ne vapulem. | |
| Merc. Immo indutiae parumper fiant, si quid vis loqui. | |
| Sos. Non loquar nisi pace facta, quando pugnis plus vales. | 390 |
| Merc. Dic si quid vis, non nocebo. Sos. Tuae fide credo? Merc. Meae. | |
| Sos. Quid si falles? Merc. Tum Mercurius Sosiae iratus siet. | |
| Sos. Animum advorte. nunc licet mihi libere quidvis loqui. | |
| Amphitruonis ego sum servos Sosia. Merc. Etiam denuo? | |
| Sos. Pacem feci, foedus feci. vera dico. Merc. Vapula. | 395 |
| Sos. Vt libet quid tibi libet fac, quoniam pugnis plus vales; | |
| verum, utut es facturus, hoc quidem hercle haud reticebo tamen. | |
| Merc. Tu me vivos hodie numquam facies quin sim Sosia. | |
| Sos. Certe edepol tu me alienabis numquam quin noster siem; | |
| nec nobis praeter med alius quisquam est servos Sosia. | 400 |
| [qui cum Amphitruone hinc una ieram in exercitum.] | |
| M. Hic homo sanus non est. S. Quod mihi praedicas vitium, id tibi est. | |
| quid, malum, non súm ego servos Amphitruonis Sosia? | |
| nonne hac noctu nostra navis <huc> ex portu Persico | |
| venit, quae me advexit? nonne me huc erus misit meus? | 405 |
| nonne ego nunc sto ante aedes nostras? non mi est lanterna in manu? | |
| non loquor, nón vigilo? nonne hic homo módo me pugnis contudit? | |
| fecit hercle, nam etiam misero nunc <mihi> malae dolent. | |
| quid igitur ego dubito, aut cur non intro eo in nostram domum? | |
| M. Quid, domum vostram? S. Ita enim vero. M. Quin quae dixisti modo | 410 |
| omnia ementitu's: equidem Sosia Amphitruonis sum. | |
| nam noctu hac soluta est navis nostra e portu Persico, | |
| et ubi Pterela rex regnavit oppidum expugnavimus, | |
| et legiones Teloboarum vi pugnando cepimus, | |
| et ipsus Amphitruo optruncavit regem Pterelam in proelio. | 415 |
| Sos. Egomet mihi non credo, cum illaec autumare illum audio; | |
| hic quidem cérte quae illic sunt res gestae memorat memoriter. | |
| sed quid ais? quid Amphitruoni <doni> a Telobois datum est? | |
| Merc. Pterela rex qui potitare solitus est patera aurea. | |
| Sos. Elocutus est. ubi patera nunc est? Merc. <Est> in cistula; | 420 |
| Amphitruonis obsignata signo est. Sos. Signi dic quid est? | |
| Merc. Cum quadrigis Sol exoriens. quid me captas, carnufex? | |
| Sos. Argumentis vicit, aliud nomen quaerundum est mihi. | |
| nescio unde haec hic spectavit. iám ego hunc decipiam probe; | |
| nam quod egomet solus feci, nec quisquam alius affuit, | 425 |
| in tabernaclo, id quidem hodie numquam poterit dicere. | |
| si tu Sosia es, legiones cum pugnabant maxume, | |
| quid in tabernaclo fecisti? victus sum, si dixeris. | |
| Merc. Cadus erat vini, inde implevi hírneam. Sos. Ingressust viam. | |
| Merc. Eam ego, ut matre fuerat natum, vini éduxi meri. | 430 |
| Sos. Factum est illud, ut ego illíc vini hirneam ebiberim meri. | |
| mira sunt nisi latuit intus illic in illac hirnea. | |
| Merc. Quid nunc? vincon argumentis, te non esse Sosiam? | |
| Sos. Tu negas med esse? Merc. Quid ego ni negem, qui egomet siem? | |
| Sos. Per Iovem iuro med esse neque me falsum dicere. | 435 |
| Merc. At ego per Mercurium iuro, tibi Iovem non credere; | |
| nam iniurato scio plus credet mihi quam iurato tibi. | |
| Sos. Quis ego sum saltem, si non sum Sosia? te interrogo. | |
| Merc. Vbi ego Sosia nolim esse, tu esto sane Sosia; | |
| nunc, quando ego sum, vapulabis, ni hinc abis, ignobilis. | 440 |
| Sos. Certe edepol, quom illum contemplo et formam cognosco meam, | |
| quem ad modum ego sum (saepe in speculum inspexi), nimis similest mei; | |
| itidem habet petasum ac vestitum: tam consimilest atque ego; | |
| sura, pes, statura, tonsus, oculi, nasum vel labra, | |
| malae, mentum, barba, collus: totus. quid verbis opust? | 445 |
| si tergum cicatricosum, nihil hoc similist similius. | |
| sed quom cogito, equidem certo idem sum qui semper fui. | |
| novi erum, novi aedis nostras; sane sapio et sentio. | |
| non ego illi obtempero quod loquitur. pultabo foris. | |
| Merc. Quó agis te? S. Domum. M. Quadrigas si nunc inscendas Iovis | 450 |
| atque hinc fugias, ita vix poteris effugere infortunium. | |
| Sos. Nonne erae meae nuntiare quod erus meus iussit licet? | |
| Merc. Tuae si quid vis nuntiare: hanc nostram adire non sinam. | |
| nam si me inritassis, hodie lumbifragium hinc auferes. | |
| Sos. Abeo potius. di immortales, obsecro vostram fidem, | 455 |
| ubi ego perii? ubi immutatus sum? ubi ego formam perdidi? | |
| an egomet me illic reliqui, si forte oblitus fui? | |
| nám hic quidem omnem imaginem meam, quae antehac fuerat, possidet. | |
| vivo fit quod numquam quisquam mortuo faciet mihi. | |
| ibo ad portum atque haec uti sunt facta ero dicam meo; | 460 |
| nisi etiam is quoque me ignorabit: quod ille faxit Iuppiter, | |
| ut ego hodie ráso capite calvos capiam pilleum.— |