I.ii
Merc. Bene próspere hoc hodie operis processit mihi: 463
amovi a foribus maximam molestiam,
patri ut liceret tuto illam amplexarier. 465
iam ille illuc ad erum cum Amphitruonem advenerit,
narrabit servom hinc sese a foribus Sosiam
amovisse; ille adeo illum mentiri sibi
credet, neque credet huc profectum, ut iusserat.
erroris ambo ego illos et dementiae 470
complebo atque omnem Amphitruonis familiam,
adeo usque, satietatem dum capiet pater
illius quám amat. igitur demum omnes scient
quae facta. denique Alcumenam Iuppiter
redigét antiquam coniugi in concordiam. 475
nam Amphitruo actutum uxori turbas conciet
atque insimulabit eam probri; tum meus pater
eam séditionem illi in tranquillum conferet.
nunc de Alcumena dudum quod dixi minus,
hodie illa pariet filios geminos duos 480
alter decumo post mense nascetur puer
quam seminatust, alter mense septumo;
eorum Ámphitruonis alter est, alter Iovis:
verum minori puero maior est pater,
minor maiori. iamne hoc scitis quid siet? 485
sed Alcumenae huius honoris gratia
pater curavit uno ut fetu fieret,
uno ut labore absolvat aerumnas duas.
[et ne in suspicione ponatur stupri
et clandestina ut celetur consuetio.] 490
quamquam, ut iam dudum dixi, resciscet tamen
Amphitruo rem omnem. quid igitur? nemo id probro
profecto ducet Alcumenae; nam deum
non par videtur facere, delictum suom
suamque ut culpam expetere in mortalem ut sinat. 495
orationem comprimam: crepuit foris.
Amphitruo subditivos eccum exit foras
cum Alcumena uxore usuraria.