| I.iii | |
| Ivppiter Béne vale, Alcumena, cura rem communem, quod facis; | 499 |
| atque inperce quaeso: menses iam tibi esse actos vides. | 500 |
| mihi necesse est ire hinc; verum quod erit natum tollito. | |
| Alcvmena Quid istuc est, mi vir, negoti, quod tu tam subito domo | |
| abeas? Ivpp. Edepol haud quod tui me neque domi distaedeat; | |
| sed ubi summus imperator non adest ad exercitum, | |
| citius quod non facto est usus fit quam quod facto est opus. | 505 |
| Merc. Nimis hic scitust sycophanta, qui quidem meus sit pater. | |
| observatote <eum>, quam blande mulieri palpabitur. | |
| Alc. Ecastor te experior quanti facias uxorem tuam. | |
| Ivpp. Satin habes, si feminarum nulla est quam aeque diligam? | |
| Merc. Edepol ne illa si istis rebus te sciat operam dare, | 510 |
| ego faxim ted Amphitruonem esse malis, quam Iovem. | |
| Alc. Experiri istuc mavellem me quam mi memorarier. | |
| prius abis quam lectus ubi cubuisti concaluit locus. | |
| heri venisti media nocte, nunc abis. hocin placet? | |
| Merc. Accedam atque hanc appellabo et subparasitabor patri. | 515 |
| numquam edepol quemquam mortalem credo ego uxorem suam | |
| sic ecflictim amare, proinde ut hic te ecflictim deperit. | |
| Ivpp. Carnufex, non ego te novi? ábin e conspectu meo? | |
| quid tibi hanc curatio est rem, verbero, aut muttitio? | |
| quoii ego iam hoc scipione—Alc. Ah noli. Ivpp. Muttito modo. | 520 |
| Merc. Nequiter paene expedivit prima parasitatio. | |
| Ivpp. Verum quod tu dicis, mea uxor, non te mi irasci decet. | |
| clanculum abii a legione: operam hanc subrupui tibi, | |
| ex me primo <ut> prima scires, rem ut gessissem publicam. | |
| ea tibi omnia enarravi. nisi te amarem plurimum, | 525 |
| non facerem. Merc. Facitne ut dixi? timidam palpo percutit. | |
| Ivpp. Nunc, ne legio persentiscat, clam illuc redeundum est mihi, | |
| ne me uxorem praevertisse dicant prae re publica. | |
| Alc. Lacrimantem ex abitu concinnas tu tuam uxorem. Ivpp. Tace, | |
| ne corrumpe oculos, redibo actutum. Alc. Id actutum diu est. | 530 |
| Ivpp. Non ego te hic lubens relinquo neque abeo abs te. Alc. Sentio, | |
| nam qua nocte ad me venisti, eadem abis. Ivpp. Cur me tenes? | |
| tempus <est>: exire ex urbe prius quam lucescat volo. | |
| nunc tibi hanc pateram, quae dono mi illi ob virtutem data est, | |
| Pterela rex qui potitavit, quem ego mea occidi manu, | 535 |
| Alcumena, tibi condono. Alc. Facis ut alias res soles. | |
| ecastor condignum donum, qualest qui donum dedit. | |
| Merc. Immo sic: condignum donum, qualest cui dono datumst. | |
| Ivpp. Pergin autem? nonne ego possum, furcifer, te perdere? | |
| Alc. Noli amabo, Amphitruo, irasci Sosiae causa mea. | 540 |
| Ivpp. Faciam ita ut vis. Merc. Ex amore hic admodum quam saevos est. | |
| I. Numquid vis? A. Vt quom absim mé ames, me tuam te absente tamen. | |
| Merc. Eamus, Amphitruo. lucescit hoc iam. Ivpp. Abi prae, Sosia, | |
| iam ego sequar. numquid vis? A. Etiam: ut actutum advenias. I. Licet, | |
| prius tuá opinione híc adero: bonum ánimum habe.— | 545 |
| nunc te, nox, quae me mansisti, mitto uti cedas die, | |
| ut mortalis inlucescat luce clara et candida. | |
| atque quanto, nox, fuisti longior hac proxuma, | |
| tanto brevior dies ut fiat faciam, ut aeque disparet. | |
| sed dies e nocte accedat. ibo et Mercurium sequar.— | 550 |