| II.i | |
| Amphitrvo Age í tu secúndum. Sosia Sequór, subsequór te. | 551 |
| Amph. Scelestissimum te arbitror. Sos. Nam quam ob rem? | |
| Amph. Quia id quod neque est neque fuit neque futurum est | |
| mihi praedicas. Sos. Eccere, iam tuatim | |
| facis <tu>, ut tuis nulla apud te fides sit. | 555 |
| Amph. Quid est? quo modo? iam quidem hercle ego tibi istam | |
| scelestam, scelus, linguam abscidam. Sos. Tuos sum, | |
| proinde ut commodumst et lubet quidque facias; | |
| tamen quin loquar haec uti facta sunt hic, | |
| numquam ullo modo me potes deterrere. | 560 |
| Amph. Scelestissime, audes mihi praedicare id, | |
| domi te esse nunc, qui hic ades? Sos. Vera dico. | |
| Amph. Malum quod tibi di dabunt, atque ego hodie | |
| dabo. Sos. Istuc tibist in manu, nam tuos sum. | |
| Amph. Tun me, verbero, audes erum ludificari? | 565 |
| tune id dicere audes, quod nemo umquam homo antehac | |
| vidit nec potest fieri, tempore uno | |
| homo idem duobus locis ut simul sit? | |
| Sos. Profecto ut loquor res ita est. Amph. Iuppiter te | |
| perdat. Sos. Quid mali súm, ere, tua ex re promeritus? | 570 |
| Amph. Rogasne, improbe, etiam, qui ludos facis me? | |
| Sos. Meritó maledicás mihi, si id ita factum est.† | |
| verum haud mentior, resque uti facta dico. | |
| Amph. Homo hic ébrius est, ut opínor. | |
| Sos. Útinam ita essem. Amph. Optás quae facta. | 575 |
| Sos. Égone? Amph. Tu istic. úbi bibisti? | |
| Sos. Nusquam equidem bibi. Amph. Quid hoc sit | |
| hominis? Sos. equidem decies dixi: | |
| domi ego sum, inquam, écquid audis? | |
| et apud te adsum Sosia idem. | |
| satin hoc plane, satin diserte, | |
| ere, nunc videor | |
| tibi locutus esse? Amph. Vah, | |
| ápage te a me. Sos. Quíd est negoti? | 580 |
| Amph. Péstis te tenet. Sos. Nám quor istuc | |
| dicis? equidem valeo et salvos | |
| sum recte, Amphitruo. Amph. At te ego faciam | |
| hodie proinde ac meritus es, | |
| ut minus valeas et miser sis, | 584a |
| salvos domum si rediero: iam | |
| sequere sis, erum qui ludificas | 585a |
| dictis delirantibus, | |
| qui quoniam erus quod imperavit neglexisti persequi, | 586 |
| nunc venis etiam ultro inrisum dominum: quae neque fieri | |
| possunt neque fando umquam accepit quisquam profers, carnifex; | |
| quoius ego hodie in tergum faxo ista expetant mendacia. | |
| Sos. Amphitruo, miserrima istaec miseria est servo bono, | 590 |
| apud erum qui vera loquitur, si id vi verum vincitur. | |
| Amph. Quo id, malum, pacto potest nam (mecum argumentis puta) | |
| fieri, nunc uti tu <et> hic sis et domi? id dici volo. | |
| Sos. Sum profecto et hic et illíc. hoc cuivis mirari licet, | |
| neque tibi istuc mirum * mágis videtur quam mihi. | 595 |
| Amph. Quo modo? S. Nihilo, inquam, mirum magis tibi istuc quam mihi; | |
| neque, ita me di ament, credebam primo mihimet Sosiae, | |
| donec Sosia illic egomet fecit sibi uti crederem. | |
| ordine omne, uti quicque actum est, dúm apud hostis sedimus, | |
| edissertavit. tum formam una abstulit cum nomine. | 600 |
| neque lac lactis magis est simile quam ille ego similest mei. | |
| nam ut dudum ante lucem a portu me praemisisti domum— | |
| A. Quid igitur? S. Prius multo ante aedis stabam quam illo adveneram. | |
| Amph. Quas, malum, nugás? satin tu sanus es? Sos. Sic sum ut vides. | |
| Amph. Huic homini nescio quid est mali mala obiectum manu, | 605 |
| postquam a me abiit. Sos. Fateor, nam sum obtusus pugnis pessume. | |
| Amph. Quis te verberavit? Sos. Egomet memet, qui nunc sum domi. | |
| Amph. Cave quicquam, nisi quod rogabo te, mihi responderis. | |
| omnium primum iste qui sit Sosia, hoc dici volo. | |
| Sos. Tuos est servos. Amph. Mihi quidem uno te plus etiam est quam volo, | 610 |
| neque postquam sum natus habui nisi te servom Sosiam. | |
| Sos. At ego nunc, Amphitruo, dico: Sosiam servom tuom | |
| praeter me alterum, inquam, adveniens faciam ut offendas domi, | |
| Davo prognatum patre eodem quo égo sum, forma, aetate item | |
| qua égo sum. quid opust verbis? geminus Sosia hic factust tibi. | 615 |
| Amph. Nimia memoras mira. sed vidistin uxorem meam? | |
| S. Quin intro ire in aedis numquam licitum est. A. Quis te prohibuit? | |
| Sos. Sosia ille, quem iam dudum dico, is qui me contudit. | |
| Amph. Quis istic Sosia est? Sos. Ego, inquam. quotiens dicendum est tibi? | |
| Amph. Sed quid ais? num obdormivisti dudum? Sos. Nusquam gentium. | 620 |
| Amph. Ibi forte istum si vidisses quendam in somnis Sosiam— | |
| Sos. Non soleo ego somniculose éri imperia persequi. | |
| vigilans vidi, vigilans nunc <te> video, vigilans fabulor, | |
| vigilantem ille me iam dudum vigilans pugnis contudit. | |
| Amph. Quis homo? Sos. Sosia, inquam, ego ille. quaeso, nonne intellegis? | 625 |
| Amph. Qui, malum, intellegere quisquam potis est? ita nugas blatis. | |
| Sos. Verum actutum nosces, quom illum nosces servom Sosiam. | |
| Amph. Sequere hac igitur me, nam mi istuc primum exquisito est opus. | |
| [sed vide ex navi efferantur quae imperavi iam omnia. | |
| Sos. Et memor sum et diligens, ut quae imperes compareant; | 630 |
| non ego cum vino simitu ébibi imperium tuom. | |
| Amph. Vtinam di faxint, infecta dicta re eveniant tua.] |