| II.ii | |
| Alcvmena Satín parva rés est volúptatum in víta atque in aétate agúnda | 633 |
| praequám quod moléstum est? ita cuíque comparátum est in aétate hominum; | |
| ita dívis est plácitum, volúptatem ut maéror comés consequátur: | 635 |
| quin íncommodí plus malíque ilico ádsit, boní si optigít quid. | |
| nam ego íd nunc expérior domo átque ipsa dé me sció, cui volúptas | |
| parúmper datást, dum virí mei míhi potéstas vidéndi fuit | |
| noctem únam modo; átque is repénte abiit á me hinc ánte lucem. | |
| sola híc mihi nunc vídeor, quia ílle hinc abést quem ego amó praeter omnes. | 640 |
| plus aégri ex ábitu virí, quam ex advéntu volúptatis cépi. | |
| sed hóc me beát | |
| saltém, quom perduéllis vicít et domúm laudis cómpos revénit: | |
| id sólacio est. | |
| absít, dum modó laude párta | |
| domúm recipiát se; feram ét perferam úsque | 645 |
| abitum éius ánimo forti átque offirmáto, id módo si mercédis | |
| datúr mi, ut meús victor vír belli clúeat. | |
| satis mi esse ducam. | |
| virtús praemium ést optimúm; | |
| virtús omnibús rebus ánteit profécto: | |
| libértas salús vita rés et paréntes, patria ét prognáti | 650 |
| tutántur, servántur: | |
| virtús omnia ín sese habét, omnia ádsunt | |
| bona quém penest vírtus. | |
| Amph. Édepol me uxori éxoptatum crédo adventurúm domum, | |
| quae me amat, quam contra amo, praesertim re gesta bene, | 655 |
| victis hostibus: quos nemo posse superari ratust, | |
| eos auspicio meo atque ductu primo coetu vicimus. | |
| certe enim méd illi expectatum optato venturum scio. | |
| Sos. Quid? me non rere expectatum amicae venturum meae? | |
| Alc. Meus vir hic quidem est. Amph. Séquere hac tu me. Alc. Nam quid ille revortitur | 660 |
| qui dudum properare se aibat? án ille me temptat sciens | |
| atque id se volt experiri, suom abitum ut desiderem? | |
| ecastor med haud invita se domum recipit suam. | |
| Sos. Amphitruo, redire ad navem meliust nos. Amph. Qua gratia? | |
| Sos. Quia domi daturus nemo est prandium advenientibus. | 665 |
| Am. Qui tibi nunc istuc in mentemst? S. Quia enim sero advenimus. | |
| Amph. Qui? Sos. Quia Alcumenam ante aedis stare saturam intellego. | |
| Amph. Gravidam ego illanc hic reliqui quóm abeo. Sos. Ei perii miser. | |
| Am. Quid tibi est? S. Ad aquam praebendam commodum adveni domum, | |
| decumo post mense, ut rationem te putare intellego. | 670 |
| Am. Bono animo es. S. Scin quam bono animo sim? si situlam cepero, | |
| numquam edepol tu mihi divini creduis post hunc diem, | |
| ní ego illi puteo, si occepso, ánimam omnem intertraxero. | |
| Amph. Sequere hac me modo; alium ego isti rei allegabo, ne time. | |
| Al. Magis nunc <me> meum officium facere, si huic eam advorsum, arbitror. | 675 |
| Amph. Amphitruo uxorem salutat laetus speratam suam, | |
| quam omnium Thebis vir unam esse optimam diiudicat, | |
| quamque adeo cives Thebani vero rumiferant probam. | |
| valuistin usque? exspectatun advenio? Sos. Haud vidi magis. | |
| exspectatum eum salutat magis haud quicquam quam canem. | 680 |
| Am. Et quom te †gravidam et quom te pulchre plenam aspicio, gaudeo. | |
| Alc. Obsecro ecastor, quid tu me deridiculi gratia | |
| sic salutas atque appellas, quasi dudum non videris | |
| quasique nunc primum recipias te domum huc ex hostibus? | |
| [atque me nunc proinde appellas quasi multo post videris?] | 685 |
| Amph. Immo equidem te nisi nunc hodie nusquam vidi gentium. | |
| Alc. Cur negas? Am. Quia vera didici dicere. Al. Haud aequom facit | |
| qui quod didicit id dediscit. an periclitamini | |
| quid animi habeam? sed quid huc vos revortimini tam cito? | |
| an te auspicium commoratum est an tempestas continet | 690 |
| qui non abiisti ad legiones, ita uti dudum dixeras? | |
| Am. Dudum? quam dudum istuc factum est? Al. Temptas. iam dudum, modo. | |
| Amph. Qui istuc potis est fieri, quaeso, ut dicis: iam dudum, modo? | |
| Alc. Quid enim censes? te ut deludam contra lusorem meum, | |
| qui nunc primum te advenisse dicas, modo qui hinc abieris. | 695 |
| Amph. Haec quidem deliramenta loquitur. Sos. Paulisper mane, | |
| dum edormiscat unum somnum. Amph. Quaene vigilans somniat? | |
| Alc. Equidem ecastor vigilo, et vigilans id quod factum est fabulor. | |
| nam dudum ante lucem et istunc et te vidi. Amph. Quo in loco? | |
| Al. Hic in aedibús ubi tu habitas. Am. Numquam factum est. S. Non taces? | 700 |
| quid si e portu navis huc nos dormientis detulit? | |
| Amph. Etiam tu quoque adsentaris húic? Sos. Quid vis fieri? | |
| non tu scis? Bacchae bacchanti si velis advorsarier, | |
| ex insana insaniorem facies, feriet saepius; | |
| si obsequare, una resolvas plaga. Amph. At pol qui certa res | 705 |
| hanc est obiurgare, quae me hódie advenientem domum | |
| noluerit salutare. Sos. Inritabis crabrones. Amph. Tace. | |
| Alcumena, unum rogare te volo. Alc. Quid vis roga. | |
| Amph. Num tibi aut stultitia accessit aut superat superbia? | |
| Alc. Qui istuc in mentemst tibi ex me, mi vir, percontarier? | 710 |
| Amph. Quia salutare advenientem me solebas antidhac, | |
| appellare, itidem ut pudicae suos viros quae sunt solent. | |
| eo more expertem te factam adveniens offendi domi. | |
| Alc. Ecastor equidem te certo heri advenientem ílico, | |
| et salutavi et valuissesne usque exquisivi simul, | 715 |
| mi vir, et manum prehendi et osculum tetuli tibi. | |
| Sos. Tun heri hunc salutavisti? Alc. Et te quoque etiam, Sosia. | |
| Sos. Amphitruo, speravi ego istam tibi parituram filium; | |
| verum non est puero gravida. Amph. Quid igitur? Sos. Insania. | |
| Alc. Equidem sana sum et deos quaeso, ut salva pariam filium. | 720 |
| verum tu malum mágnum habebis, si hic suom officium facit: | |
| ob istuc omen, ominator, capies quod te condecet. | |
| Sos. Enim vero praegnati oportet et malum et malum dari, | |
| ut quod obrodat sit, animo si male esse occeperit. | |
| Amph. Tu me heri hic vidisti? Alc. Ego, inquam, si vis decies dicere. | 725 |
| Am. In somnis fortasse. Al. Immo vígilans vigilantem. Am. Ei misero mihi. | |
| Sos. Quid tibi est? Amph. Delirat uxor. Sos. Atra bili percita est. | |
| nulla res tam delirantis homines concinnat cito. | |
| Amph. Vbi primum tibi sensisti, mulier, impliciscier? | |
| Alc. Equidem ecastor sana et salva sum. Amph. Quor igitur praedicas, | 730 |
| té heri me vidisse, qui hac noctu in portum advecti sumus? | |
| ibi cenavi atque ibi quievi in navi noctem perpetem, | |
| neque meum pedem huc íntuli etiam in aedis, ut cum exercitu | |
| hinc profectus sum ad Teloboas hostis eosque ut vicimus. | |
| Alc. Immo mecum cenavisti et mecum cubuisti. Amph. Quid est? | 735 |
| Alc. Vera dico. Amph. Non de hac quidem hercle re; de áliis nescio. | |
| Alc. Primulo diluculo abiisti ad legiones. Amph. Quo modo? | |
| Sos. Recte dicit, ut commeminit: somnium narrat tibi. | |
| sed, mulier, postquam experrecta es, te prodigiali Iovi | |
| aut mola salsa hodie aut ture comprecatam oportuit. | 740 |
| Alc. Vae capiti tuó. Sos. Tua istuc refert—si curaveris. | |
| Alc. Iterum iám hic in me inclementer dicit, atque id sine malo. | |
| Amph. Tace tu. tu dic: egone abs te abii hinc hodie cum diluculo? | |
| Alc. Quis igitur nisi vos narravit mi, illi ut fuerit proelium? | |
| Am. An etiam id tu scis? Al. Quippe qui éx te audivi, ut urbem maximam | 745 |
| expugnavisses regemque Pterelam tute occideris. | |
| Amph. Egone istuc dixi? Alc. Tute istic, etiam adstante hoc Sosia. | |
| Amph. Audivistin tu me narrare haec hodie? Sos. Vbi ego audiverim? | |
| Am. Hanc roga. S. Me quidem praesente numquam factum est, quod sciam. | |
| Alc. Mirum quin te adversus dicat. Amph. Sosia, age me huc aspice. | 750 |
| Sos. Specto. Amph. Vera volo loqui te, nolo adsentari mihi. | |
| audivistin tu hodie me illi dicere ea quae illa autumat? | |
| Sos. Quaeso edepol, num tu quoque etiam insanis, quom id me interrogas, | |
| qui ipsus equidem nunc primum istanc tecum conspicio simul? | |
| Am. Quid nunc, mulier? audin illum? Al. Ego véro, ac falsum dicere. | 755 |
| Amph. Neque tu illi neque mihi viro ipsi credis? Alc. Eo fit quia mihi | |
| plurimum credo et scio istaec facta proinde ut proloquor. | |
| Am. Tun me heri advenisse dicis? Al. Tun te abiisse hodie hinc negas? | |
| Amph. Nego enim vero, et me advenire nunc primum aio ad te domum. | |
| Alc. Obsecro, etiamne hoc negabis, te auream pateram mihi | 760 |
| dédisse dono hodié, qua te illi donatum esse dixeras? | |
| Amph. Neque edepol dedi neque dixi; verum ita animatus fui | |
| itaque nunc sum, ut ea te patera donem. sed quis istúc tibi | |
| dixit? Alc. Ego equidem ex te audivi et ex tua accepi manu | |
| pateram. Amph. Mane, mane, obsecro te. nimis demiror, Sosia, | 765 |
| qui illaec illic me donatum esse aurea patera sciat, | |
| nisi tu dudum hanc convenisti et narravisti haec omnia. | |
| Sos. Neque edepol ego dixi neque istam vidi nisi tecum simul. | |
| Am. Quid hoc sit hominis? Al. Vin proferri pateram? Am. Proferri volo. | |
| Alc. Fiat. <heus> tu, Thessala, intus pateram proferto foras, | 770 |
| qua hódie meus vir donavit me. Amph. Secede huc tu, Sosia, | |
| enim vero illud praeter alia mira miror maxime, | |
| si haec habet páteram illam. Sos. An etiam credis id, quae in hac cistellula | |
| tuo signo obsignata fertur? Amph. Salvom signum est? Sos. Inspice. | |
| Amph. Recte, ita est ut obsignavi. Sos. Quaeso, quin tu istanc iubes | 775 |
| pro cerrita circumferri? Amph. Edepol qui facto est opus; | |
| nam haec quidem edepol laruarum plenast. Alc. Quid verbis opust? | |
| em tibi pateram, eccam. Am. Cedo mi. Alc. Age aspice huc sis nunciam | |
| tu qui quae facta infitiare; quem égo iam hic convincam palam. | |
| estne haec patera, qua donatu's illi? Amph. Summe Iuppiter, | 780 |
| quid ego video? haec ea est profecto patera. perii, Sosia. | |
| Sos. Aut pol haec praestigiatrix multo mulier maxima est | |
| aut pateram hic inesse oportet. Amph. Agedum, exsolve cistulam. | |
| Sos. Quid ego istam exsolvam? obsignatast recte, res gesta est bene: | |
| tu peperisti Ámphitruonem, ego alium peperi Sosiam; | 785 |
| nunc si patera pateram peperit, omnes congeminavimus. | |
| Amph. Certum est aperire atque inspicere. Sos. Vide sis signi quid siet, | |
| ne posterius in me culpam conferas. Amph. Aperi modo; | |
| nam haec quidem nos delirantis facere dictis postulat. | |
| Alc. Vnde haec igitur est nisi abs te quae mihi dono data est? | 790 |
| Amph. Opus mi est istuc exquisito. Sos. Iuppiter, pro Iuppiter. | |
| Am. Quid tibi est? S. Hic patera nulla in cistulast. AM. Quid ego audio? | |
| Sos. Id quod verúmst. Amph. At cum cruciatu iam, nisi apparet, tuo. | |
| Al. Haec quidem apparet. Am. Quis igitur tibi dedit? Al. Qui me rogat. | |
| Sos. Me captas, quia tute ab navi clanculum huc alia via | 795 |
| praecucurristi, atque hinc pateram tute exemisti atque eam | |
| huic dedisti, post hanc rursum óbsignasti clanculum. | |
| Amph. Ei mihi, iam tu quoque huius adiuvas insaniam? | |
| ain heri nos advenisse huc? Alc. Aio, adveniensque ilico | |
| me salutavisti, et ego te, et osculum tetuli tibi. | 800 |
| Sos. Iam illud non placet principium de osculo. Amph. Perge exsequi. | |
| Alc. Lavisti. Am. Quid postquam lavi? Al. Accubuisti. S. Euge optime. | |
| nunc exquire. Amph. Ne interpella. perge porro dicere. | |
| Alc. Cena adposita est; cenavisti mecum, ego accubui simul. | |
| Amph. In eodem lectó? Alc. In eodem. Sos. Ei, non placet convivium. | 805 |
| Amph. Sine modo argumenta dicat. quid postquam cenavimus? | |
| Alc. Te dormitare aibas; mensa ablata est, cubitum hinc abiimus. | |
| Amph. Vbi tu cubuisti? Alc. In eodem lectó tecum una in cubiculo. | |
| Am. Perdidisti. Sos. Quid tibi est? Am. Haec me modo ad mortem dedit. | |
| Al. Quid iam, amabo? Am. Ne me appella. S. Quid tibi est? A. Perii miser, | 810 |
| quia pudicitiae huius vitium me hinc absente est additum. | |
| Alc. Obsecro ecastor, cur istuc, mi vir, ex ted audio? | |
| Amph. Vir ego tuos sim? ne me appella, falsa, falso nomine. | |
| Sos. Haeret haec res, si quidem haec iam mulier facta est ex viro. | |
| Alc. Quid ego feci, qua istaec propter dicta dicantur mihi? | 815 |
| Amph. Tute edictas facta tua, ex me quaeris quid deliqueris. | |
| Alc. Quid ego tibi deliqui, si, cui nupta sum, tecum fui? | |
| Amph. Tun mecum fueris? quid illac impudente audacius? | |
| saltem, tute si pudoris egeas, sumas mutuom. | |
| Alc. Istuc facinus, quod tu insimulas, nostro generi non decet. | 820 |
| tu si me inpudicitiai captas, capere non potes. | |
| Amph. Pro di immortales, cognoscin tu me saltem, Sosia? | |
| Sos. Propemodum. Amph. Cenavin ego heri in navi in portu Persico? | |
| Alc. Mihi quoque adsunt testes, qui illud quod ego dicam adsentiant. | |
| Sos. Nescio quid istúc negoti dicam, nisi si quispiam est | 825 |
| Amphitruó alius, qui forte ted hinc absenti tamen | |
| tuam rem curet teque absente hic munus fungatur tuom. | |
| nam quod de illo subditivo Sosia mirum nimis, | |
| certe de istoc Amphitruone iam alterum mirum est magis. | |
| Amph. Nescio quis praestigiator hanc frustratur mulierem. | 830 |
| Alc. Per supremi regis regnum iuro et matrem familias | |
| Iunonem, quam me vereri et metuere est par maxume, | |
| ut mi extra unum te mortalis nemo corpus corpore | |
| contigit, quo me impudicam faceret. Amph. Vera istaec velim. | |
| Alc. Vera dico, sed nequiquam, quoniam non vis credere. | 835 |
| Amph. Mulier es, audacter iuras. Alc. Quae non deliquit, decet | |
| audacem esse, confidenter pro se et proterve loqui. | |
| Amph. Satis audacter. Alc. Vt pudicam decet. Am. †In verbis probas. | |
| Alc. Non ego illam mihi dotem duco esse, quae dos dicitur, | |
| sed pudicitiam et pudorem et sedatum cupidinem, | 840 |
| deum metum, parentum amorem et cognatum concordiam, | |
| tibi morigera atque ut munifica sim bonis, prosim probis. | |
| Sos. Ne ista edepol, si haec vera loquitur, examussim est optima. | |
| Amph. Delenitus sum profecto ita, ut me qui sim nesciam. | |
| Sos. Amphitruo es profecto, cave sis ne tu te usu perduis: | 845 |
| ita nunc homines immutantur, postquam peregre advenimus. | |
| Amph. Mulier, istam rem inquisitam certum est non amittere. | |
| Alc. Edepol me libente facies. Amph. Quid ais? responde mihi, | |
| quid si adduco tuom cognatum húc a navi Naucratem, | |
| qui mecum una vectust una navi, atque is si denegat | 850 |
| facta quae tu facta dicis, quid tibi aequom est fieri? | |
| numquid causam dicis, quin te hoc multem matrimonio? | |
| Alc. Si deliqui, nulla causa est. Amph. Convenit. tu, Sosia, | |
| duc hos intro. ego huc ab navi mecum adducam Naucratem.— | |
| Sos. Nunc quidem praeter nos nemo est. dic mihi verum serio: | 855 |
| ecquis alius Sosia intust, qui mei similis siet? | |
| Alc. Abin hinc a me dignus domino servos? Sos. Abeo, si iubes.— | |
| Alc. Nimis ecastor facinus mirum est, qui illi conlibitum siet | |
| meo viro sic me insimulare falso facinus tam malum. | |
| quidquid est, iam ex Naucrate cognato id cognoscam meo.— | 860 |