| III.i | |
| Ivppiter Ego sum ille Amphitruo, cui est servos Sosia, | 861 |
| idem Mercurius qui fit, quando commodumst, | |
| in superiore quí habito cenaculo, | |
| qui interdum fio Iuppiter, quando lubet; | |
| huc autem quom extemplo adventum adporto, ilico | 865 |
| Amphitruo fio et vestitum immuto meum. | |
| nunc huc honoris vostri venio gratia, | |
| ne hanc incohatam transigam comoediam; | |
| simul Alcumenae, quam vir insontem probri | |
| Amphitruo accusat, veni ut auxilium feram: | 870 |
| nam mea sit culpa, quod egomet contraxerim, | |
| si id Alcumenae innocenti expetat. | |
| nunc Amphitruonem memet, út occepi semel, | |
| esse adsimulabo, atque in horum familiam | |
| frustrationem hodie iniciam maxumam; | 875 |
| post igitur demum faciam res fiat palam | |
| atque Alcumenae in tempore auxilium feram | |
| faciamque ut uno fetu et quod gravida est viro | |
| et me quod gravidast pariat sine doloribus. | |
| Mercurium iussi me continuo consequi, | 880 |
| si quid vellem imperare. nunc hanc adloquar. |