| III.ii | |
| Alcvmena Durare nequeo in aedibus. ita me probri, | 882 |
| stupri, dedecoris a viro argutam meo! | |
| ea quae sunt facta infecta ut reddat clamitat, | |
| quae neque sunt facta neque ego in me admisi arguit; | 885 |
| atque id me susque deque esse habituram putat. | |
| non edepol faciam, neque me perpetiar probri | |
| falso insimulatam, quin ego illum aut deseram | |
| aut sátis faciat mi ille átque adiuret insuper, | |
| nolle esse dicta quae in me insontem protulit. | 890 |
| Ivpp. Faciundum est mi illud, fieri quód illaec postulat, | |
| si me illam amantem ad sese studeam recipere, | |
| quando ego quod feci, id factum Amphitruoni offuit | |
| atque illi dudum meus amor negotium | |
| insonti exhibuit, nunc autem insonti mihi | 895 |
| illius ira in hanc et male dicta expetent. | |
| Alc. Sed eccum video qui me miseram arguit | |
| stupri, dedecoris. Ivpp. Te volo, uxor, conloqui. | |
| quo te avortisti? * Alc. Ita ingenium meumst: | |
| inimicos semper osa sum optuerier. | 900 |
| Ivpp. Heia autem inimicos? Alc. Sic est, vera praedico; | |
| nisi etiam hoc falso dici insimulaturus es. | |
| Ivpp. Nimis iracunda es. Alc. Potin ut abstineas manum? | |
| nam certo, si sis sanus aut sapias satis, | |
| quam tu impudicam esse arbitrere et praedices, | 905 |
| cum ea tú sermonem nec ioco nec serio | |
| tibi habeas, nisi sis stultior stultissimo. | |
| Ivpp. Si dixi, nihilo magis es, neque ego esse arbitror, | |
| et id huc revorti uti me purgarem tibi. | |
| nam numquam quicquam meo animo fuit aegrius, | 910 |
| quam postquam audivi ted esse iratam mihi. | |
| cur dixisti? inquies. ego expediam tibi. | |
| non edepol quo te esse impudicam crederem; | |
| verum periclitatus súm animum tuom, | |
| quid faceres et quo pacto id ferre induceres. | 915 |
| equidem ioco illa dixeram dudum tibi, | |
| ridiculi causa. vél hunc rogato Sosiam. | |
| Alc. Quin huc adducis meum cognatum Naucratem, | |
| testem quem dudum te adducturum dixeras, | |
| te huc non venisse? Ivpp. Si quid dictum est per iocum, | 920 |
| non aequom est id te serio praevortier. | |
| Alc. Ego illúd scio quam doluerit cordi meo. | |
| Ivpp. Per dexteram tuam te, Alcumena, oro obsecro, | |
| da mihi hanc veniam, ignosce, irata ne sies. | |
| Alc. Ego istaec feci verba virtute irrita; | 925 |
| nunc, quando factis me impudicis abstini, | |
| ab impudicis dictis avorti volo. | |
| valeas, tibi habeas res tuas, reddas meas. | |
| iuben mi íre comites? Ivpp. Sanan es? Alc. Si non iubes, | |
| ibo egomet; comitem mihi Pudicitiam duxero.† | 930 |
| Ivpp. Mane. arbitratu tuo ius iurandum dabo, | |
| me meam pudicam esse uxorem arbitrarier. | |
| id ego si fallo, tum te, summe Iuppiter, | |
| quaeso, Amphitruoni ut semper iratus sies. | |
| Alc. A, propitius sit potius. Ivpp. Confido fore; | 935 |
| nam ius iurandum verum te advorsum dedi. | |
| iam nunc irata non es? Alc. Non sum. Ivpp. Bene facis. | |
| nam in hominum aetate multa eveniunt huius modi: | |
| capiunt voluptátes, capiunt rursum miserias; | |
| irae interveniunt, redeunt rursum in gratiam. | 940 |
| verum irae si quae forte eveniunt huius modi | |
| inter eos, rursum si reventum in gratiam est, | |
| bis tanto amici sunt inter se quam prius. | |
| Alc. Primum cavisse oportuit ne diceres, | |
| verum eadem si isdem purgas mi, patiunda sunt. | 945 |
| Ivpp. Iube véro vasa pura adornari mihi, | |
| ut quae ápud legionem vota vovi, si domum | |
| rediissem salvos, ea ego exsolvam omnia. | |
| Alc. Ego istuc curabo. Ivpp. Evocate huc Sosiam; | |
| gubernatorem qui in mea navi fuit | 950 |
| Blepharonem arcessat, qui nobiscum prandeat. | |
| is adeo * inpransus ludificabitur, | |
| cum ego Amphitruonem collo hinc obstricto traham. | |
| Alc. Mirum quid solus secum secreto ille agat. | |
| atque aperiuntur aedes. exit Sosia. | 955 |