| III.iii | |
| Sosia Ámphitruo, assum. sí quid opus est, impera, imperium éxequar. | 956 |
| Ivpp. <Sosia,> optume advenis. Sos. Iam pax est inter vos duos? | |
| nam quia vos tranquillos video, gaudeo et volup est mihi. | |
| atque ita servom par videtur frugi sese instituere: | |
| proinde eri ut sint, ipse item sit; voltum e voltu comparet: | 960 |
| tristis sit, si eri sint tristes; hilarus sit, si gaudeant. | |
| sed age responde: iam vos rediistis in concordiam? | |
| Ivpp. Derides, qui scis haec dudum me dixisse per iocum. | |
| Sos. An id ioco dixisti? équidem serio ac vero ratus. | |
| Ivpp. Habui expurigationem; facta pax est. Sos. Optume est. | 965 |
| Ivpp. Ego rem divinam intus faciam, vota quae sunt. Sos. Censeo. | |
| Ivpp. Tu gubernatorem a navi huc evoca verbis meis | |
| Blepharonem, qui re divina facta mecum prandeat. | |
| Sos. Iam hic ero, cum illic censebis esse me.—Ivpp. Actutum huc redi. | |
| Alc. Numquid vis, quin abeam iam intro, ut apparentur quibus opust? | 970 |
| Ivpp. I sane, et quantum potest parata fac sint omnia. | |
| Alc. Quin venis quando vis intro? faxo haud quicquam sit morae.— | |
| Ivpp. Recte loquere et proinde diligentem ut uxorem decet. | |
| iam hisce ambo, et servos et era, frustra sunt duo, | |
| qui me Amphitruonem rentur esse: errant probe. | 975 |
| nunc tu divine húc fac adsis Sosia | |
| (audis quae dico, tam etsi praesens non ades), | |
| fac Amphitruonem ádvenientem ab aedibus | |
| ut abigas; quovis pacto fac commentus sis. | |
| volo déludi illunc, dum cum hac usuraria | 980 |
| uxore nunc mihi morigero. haec curata sint | |
| fac sis, proinde adeo ut velle med intellegis, | |
| atque ut ministres mihi, mihi cum sacruficem. |