| III.iv | |
| Mercvrivs Concédite atque abscédite omnes, dé via decédite, | 984 |
| nec quísquam tam audax fúat homo, qui óbviam obsistát mihi. | 985 |
| nam mihi quidem hercle qui minus liceat deo minitarier | |
| populo, ni decedat mihi, quam servolo in comoediis? | |
| ille návem salvam nuntiat aut irati adventum senis: | |
| ego sum Iovi dicto audiens, eius iussu nunc huc me adfero. | |
| quam ob rem mihi magis par est via decedere et concedere. | 990 |
| pater vocat me, eum sequor, eius dicto imperio sum audiens; | |
| ut filium bonum patri esse oportet, itidem ego sum patri. | |
| amanti subparasitor, hortor, adsto, admoneo, gaudeo. | |
| si quid patri volup est, voluptas ea mi multo maxumast. | |
| amat: sapit; recte facit, animo quando obsequitur suo, | 995 |
| quod omnis homines facere oportet, dum id modo fiat bono. | |
| nunc Amphitruonem volt deludi meus pater: faxo probe | |
| iam hic deludetur, spectatores, vobis inspectantibus. | |
| capiam coronam mi in caput, adsimulabo me esse ebrium; | |
| atque illuc sursum escendero: inde optume aspellam virum | 1000 |
| de supero, cum huc accesserit; faciam ut sit madidus sobrius. | |
| deinde illi actutum sufferet suos servos poenas Sosia: | |
| eum fécisse ille hodie arguet quae ego feceró hic. quid mea? | |
| meo me aéquomst morigerum patri, eius studio servire addecet. | |
| sed eccum Amphitruonem, advenit; iam ille hic deludetur probe, | 1005 |
| siquidém vos voltis auscultando operam dare. | |
| ibo intro, ornatum capiam qui potis decet; | |
| dein susum ascendam in tectum, ut illum hinc prohibeam. |