| IV.i | |
| Amphitrvo Naúcratem quem cónvenire vólui, in navi nón erat, | 1009 |
| neque domi neque in urbe invenio quemquam qui illum viderit. | 1010 |
| nam omnis plateas perreptavi, gymnasia et myropolia; | |
| apud emporium atque in macello, ín palaestra atque in foro, | |
| in medicinis, in tonstrinis, apud omnis aedis sacras | |
| sum defessus quaeritando: nusquam invenio Naucratem. | |
| nunc domum ibo atque ex uxore hánc rem pergam exquirere, | 1015 |
| quis fuerit quem propter corpus suom stupri compleverit. | |
| nam me, quam illam quaestionem inquisitam hodie amittere, | |
| mortuom satiust. sed aedis occluserunt. eugepae, | |
| pariter hoc fit atque ut alia facta sunt. feriam foris. | |
| aperite hoc. heus, ecquis hic est? ecquis hoc aperit ostium? | 1020 |