| IV.ii | |
| Mercvrivs Quís ad fores est? Amph. Égo sum. Merc. Quid ego sum. Amph. Íta loquor. Merc. Tibi Iúppiter | 1021 |
| dique omnes irati certo sunt, qui sic frangas fores. | |
| Amph. Quo modo? Merc. Eo modo, ut profecto vivas aetatem miser. | |
| Amph. Sosia. Merc. Ita, sum Sosia, nisi me esse oblitum existimas. | |
| quid nunc vis? Amph. Sceleste, at etiam quid velim, id tu me rogas? | 1025 |
| Merc. Ita, rogo. paene effregisti, fatue, foribus cardines. | |
| an foris censebas nobis publicitus praeberier? | |
| quid me aspectas, stolide? quid nunc vis tibi? aut quis tu es homo? | |
| Amph. Verbero, etiam quis ego sim me rogitas, ulmorum Acheruns? | |
| quem pol ego hodie ob istaec dicta faciam ferventem flagris. | 1030 |
| Merc. Prodigum te fuisse oportet olim in adulescentia. | |
| Amph. Quidum? Merc. Quia senecta aetate á me mendicas malum. | |
| Amph. Cum cruciatu tuo istaec hodie, verna, verba funditas. | |
| Merc. Sacrufico ego tibi. A. Qui? M. Quia enim te macto infortunio. | |
| Non. 342M | |
| Amph. At ego te cruce et cruciatu mactabo, mastigia. | 1034a |
| (Merc.) Érus Amphitruo<st> occupatus. | |
| (Merc.) abiendi nunc tibi etiam occasiost. | |
| (Merc.) Optimo iure infringatur aula cineris in caput. | |
| (Merc.) Ne tu postules matulam unam tibi aquae ínfundi in caput. | |
| (Merc.) Laruatu's. edepol hominem miserum. medicum quaerita. | |
| (Alc.) Exiúravisti te mihi dixe per iocum. | |
| (Alc.) Quaeso advenienti morbo medicari iube: | |
| tu certe aut laruatus aut cerritus es. | |
| (Alc.) Nisi hoc ita factum est, proinde ut factum esse autumo, | |
| non causam dico quin vero insimules probri | |
| (Amph.) Cuius? quaé me absente corpus volgavit suom. | |
| (Amph.) Quíd minitabas te facturum, si istas pepulissem fores? | |
| (Amph.) Ibi scrobes ecfodito <tu> plus sexagenos in die. | |
| (Amph.) Noli pessimo precari. | |
| (Bleph.) animam comprime | |
| (Ivpp.) Mánifestum hunc optorto collo teneo furem flagiti. | |
| (Amph.) Immo ego hunc, Thebani cives, qui domi uxorem meam | |
| impudicitia impedivit, teneo, thensaurum stupri. | |
| Non. 454M | |
| (Amph.) Nilne te pudet, sceleste, populi in conspectum ingredi? | |
| Gloss. Plaut. | |
| (Amph.) clandestino | 1034u |
| (Amph. sive Ivpp.) Qui nequeas nostrorum uter sit Amphitruo decernere. |