| V.i | |
| Bromia Spes átque opes vitaé meae iacént sepultae in pectore, | 1053 |
| neque ullast confidentia iam in corde, quin amiserim; | |
| ita mihi videntur omnia, mare terra caelum, consequi, | 1055 |
| iam ut opprimar, ut enicer. me miseram, quid agam nescio. | |
| ita tanta mira in aedibus sunt facta. vae miserae mihi, | |
| animo malest, aquam velim. corrupta sum atque absumpta sum. | |
| caput dolet, neque audio, nec oculis prospicio satis, | |
| nec me miserior femina est neque ulla videatur magis. | 1060 |
| ita erae meae hodie contigit. nam ubi parturit, deos síbi invocat, | |
| strepitús, crepitus, sonitús, tonitrus: ut subito, ut propere, ut valide tonuit! | |
| ubi quísque institerat, cóncidit crepitu. íbi nescio quis máxuma | |
| vóce exclamat: 'Alcumena, adest auxilium, ne time: | |
| et tibi et tuis propitius caeli cultor advenit. | 1065 |
| exsúrgite' inquit 'qui terrore meo occidistis prae metu.' | |
| ut iácui, exsurgo. ardére censui aédis, ita tum cónfulgebant. | |
| íbi me inclamat Álcumena; iam éa res me horrore ádficit, | |
| erílis praevertít metus: accúrro, ut sciscam quíd velit. | |
| atque illam geminos filios pueros peperisse conspicor; | 1070 |
| neque nostrum quisquam sensimus, quom peperit, neque providimus. | |
| séd quid hoc? quis hic ést senex, qui ante aédis nostras síc iacet? | |
| numnam húnc percussit Iúppiter? | |
| credo édepol, nam, pro Iúppiter, sepúltust quasi sit mórtuos. | |
| ibo et cognoscam, quisquis est. Amphitruo híc quidem <est> érus meus. | 1075 |
| Amphítruo. A. Perii. B. Súrge. A. Interii. B. Cédo manum. A. Quis mé tenet? | |
| Br. Tua Bromia ancilla. Am. Totus timeo, íta me increpuit Iuppiter. | |
| nec secus est, quasi si ab Acherunte veniam. sed quid tu foras | |
| egressa es? Brom. Eadem nos formido timidas terrore impulit | |
| in aedibus, tu ubi habitas. nimia mira vidi. vae mihi, | 1080 |
| Amphitruo, íta mihi animus etiam nunc abest. Amph. Agedum expedi: | |
| scin me tuom esse erum Amphitruonem? B. Scio. A. Vide etiam nunc. B. Scio. | |
| Amph. Haec sola sanam mentem gestat meorum familiarium. | |
| Brom. Immo omnes sani sunt profecto. A. At me uxor insanum facit | |
| suis foedis factis. Brom. At ego faciam, tu idem ut aliter praedices, | 1085 |
| Ámphitruo, piam et pudicam ésse tuam uxorem ut scias. | |
| de ea re signa atque argumenta paucis verbis eloquar. | |
| omnium primum: Alcumena geminos peperit filios. | |
| A. Ain tu, geminos? B. Geminos. A. Di me servant. B. Sine me dicere, | |
| ut scias tibi tuaeque uxori deos esse omnis propitios. | 1090 |
| Amph. Loquere. Brom. Postquam parturire hodie uxor occepit tua, | |
| ubi utero exorti dolores, ut solent puerperae | |
| invocat deos immortales, ut sibi auxilium ferant, | |
| manibus puris, capite operto. íbi continuo contonat | |
| sonitu maxumo; aedes primo ruere rebamur tuas. | 1095 |
| aedes totae confulgebant tuae, quasi essent aureae. | |
| Amph. Quaeso absolvito hinc me extemplo, quando satis deluseris. | |
| quid fit deinde? Brom. Dum haec aguntur, interea uxorem tuam | |
| neque gementem neque plorantem nostrum quisquam audivimus; | |
| ita profecto sine dolore peperit. Amph. Iam istuc gaudeo, | 1100 |
| utut erga me merita est. Brom. Mitte ista atque haec quae dicam accipe. | |
| postquam peperit, pueros lavere iussit nos. occepimus. | |
| sed puer ille quém ego lavi, ut magnust et multum valet! | |
| neque eum quisquam colligare quivit incunabulis. | |
| Amph. Nimia mira memoras; si istaec vera sunt, divinitus | 1105 |
| non metuo quin méae uxori latae suppetiae sient. | |
| Brom. Magis iam faxo mira dices. postquam in cunas conditust, | |
| devolant angues iubati deorsum in impluvium duo | |
| maximi: continuo extollunt ambo capita. Amph. Ei mihi. | |
| Brom. Ne pave. sed angues oculis omnis circumvisere. | 1110 |
| postquam pueros conspicati, pergunt ad cunas citi. | |
| ego cunas recessim rursum vorsum trahere et ducere, | |
| metuens pueris, mihi formidans; tantoque angues acrius | |
| persequi. postquam conspexit angues ille alter puer, | |
| citus e cunis exilit, facit recta in anguis impetum: | 1115 |
| alterum altera prehendit eos manu perniciter. | |
| Amph. Mira memoras, nimis formidolosum facinus praedicas; | |
| nam mihi horror membra misero percipit dictis tuis. | |
| quid fit deinde? porro loquere. Brom. Puer ambo angues enicat. | |
| dum haec aguntur, voce clara exclamat uxorem tuam— | 1120 |
| A. Quis homo? B. Summus imperator divom atque hominum Iuppiter. | |
| is se dixit cum Alcumena clam consuetum cubitibus, | |
| eumque filium suom esse qui illos angues vicerit; | |
| alterum tuom esse dixit puerum. Amph. Pol me haud paenitet, | |
| si licet boni dimidium mihi dividere cum Iove. | 1125 |
| abi domum, iube vasa pura actutum adornari mihi, | |
| ut Iovis supremi multis hostiis pacem expetam. | |
| ego Teresiam coniectorem ádvocabo et consulam | |
| quid faciundum censeat; simul hanc rem ut facta est eloquar. | |
| sed quid hoc? quam valide tonuit. di, obsecro vostram fidem. | 1130 |