| V.ii | |
| Ivppiter Bono ánimo es, adsum auxílio, Amphitruo, tíbi et tuis: | 1131 |
| nihil est quod timeas. hariolos, haruspices | |
| mitte omnes; quae futura et quae facta eloquar, | |
| multo adeo melius quam illi, quom sum Iuppiter. | |
| primum omnium Alcumenae usuram corporis | 1135 |
| cepi, et concubitu gravidam feci filio. | |
| tu gravidam item fecisti, cúm in exercitum | |
| profectu's: uno partu duos peperit simul. | |
| eorum alter, nostro qui est susceptus semine, | |
| suis factis te immortali adficiet gloria. | 1140 |
| tu cum Alcumena uxore antiquam in gratiam | |
| redi: haud promeruit quam ob rem vitio vorteres; | |
| mea vi subactast facere. ego in caelum migro.— |