V.i
|
|
Bromia Spes átque opes vitaé meae iacént sepultae in pectore,
|
1053
|
neque ullast confidentia iam in corde, quin amiserim;
|
|
ita mihi videntur omnia, mare terra caelum, consequi,
|
1055
|
iam ut opprimar, ut enicer. me miseram, quid agam nescio.
|
|
ita tanta mira in aedibus sunt facta. vae miserae mihi,
|
|
animo malest, aquam velim. corrupta sum atque absumpta sum.
|
|
caput dolet, neque audio, nec oculis prospicio satis,
|
|
nec me miserior femina est neque ulla videatur magis.
|
1060
|
ita erae meae hodie contigit. nam ubi parturit, deos síbi invocat,
|
|
strepitús, crepitus, sonitús, tonitrus: ut subito, ut propere, ut valide tonuit!
|
|
ubi quísque institerat, cóncidit crepitu. íbi nescio quis máxuma
|
|
vóce exclamat: 'Alcumena, adest auxilium, ne time:
|
|
et tibi et tuis propitius caeli cultor advenit.
|
1065
|
exsúrgite' inquit 'qui terrore meo occidistis prae metu.'
|
|
ut iácui, exsurgo. ardére censui aédis, ita tum cónfulgebant.
|
|
íbi me inclamat Álcumena; iam éa res me horrore ádficit,
|
|
erílis praevertít metus: accúrro, ut sciscam quíd velit.
|
|
atque illam geminos filios pueros peperisse conspicor;
|
1070
|
neque nostrum quisquam sensimus, quom peperit, neque providimus.
|
|
séd quid hoc? quis hic ést senex, qui ante aédis nostras síc iacet?
|
|
numnam húnc percussit Iúppiter?
|
|
credo édepol, nam, pro Iúppiter, sepúltust quasi sit mórtuos.
|
|
ibo et cognoscam, quisquis est. Amphitruo híc quidem <est> érus meus.
|
1075
|
Amphítruo. A. Perii. B. Súrge. A. Interii. B. Cédo manum. A. Quis mé tenet?
|
|
Br. Tua Bromia ancilla. Am. Totus timeo, íta me increpuit Iuppiter.
|
|
nec secus est, quasi si ab Acherunte veniam. sed quid tu foras
|
|
egressa es? Brom. Eadem nos formido timidas terrore impulit
|
|
in aedibus, tu ubi habitas. nimia mira vidi. vae mihi,
|
1080
|
Amphitruo, íta mihi animus etiam nunc abest. Amph. Agedum expedi:
|
|
scin me tuom esse erum Amphitruonem? B. Scio. A. Vide etiam nunc. B. Scio.
|
|
Amph. Haec sola sanam mentem gestat meorum familiarium.
|
|
Brom. Immo omnes sani sunt profecto. A. At me uxor insanum facit
|
|
suis foedis factis. Brom. At ego faciam, tu idem ut aliter praedices,
|
1085
|
Ámphitruo, piam et pudicam ésse tuam uxorem ut scias.
|
|
de ea re signa atque argumenta paucis verbis eloquar.
|
|
omnium primum: Alcumena geminos peperit filios.
|
|
A. Ain tu, geminos? B. Geminos. A. Di me servant. B. Sine me dicere,
|
|
ut scias tibi tuaeque uxori deos esse omnis propitios.
|
1090
|
Amph. Loquere. Brom. Postquam parturire hodie uxor occepit tua,
|
|
ubi utero exorti dolores, ut solent puerperae
|
|
invocat deos immortales, ut sibi auxilium ferant,
|
|
manibus puris, capite operto. íbi continuo contonat
|
|
sonitu maxumo; aedes primo ruere rebamur tuas.
|
1095
|
aedes totae confulgebant tuae, quasi essent aureae.
|
|
Amph. Quaeso absolvito hinc me extemplo, quando satis deluseris.
|
|
quid fit deinde? Brom. Dum haec aguntur, interea uxorem tuam
|
|
neque gementem neque plorantem nostrum quisquam audivimus;
|
|
ita profecto sine dolore peperit. Amph. Iam istuc gaudeo,
|
1100
|
utut erga me merita est. Brom. Mitte ista atque haec quae dicam accipe.
|
|
postquam peperit, pueros lavere iussit nos. occepimus.
|
|
sed puer ille quém ego lavi, ut magnust et multum valet!
|
|
neque eum quisquam colligare quivit incunabulis.
|
|
Amph. Nimia mira memoras; si istaec vera sunt, divinitus
|
1105
|
non metuo quin méae uxori latae suppetiae sient.
|
|
Brom. Magis iam faxo mira dices. postquam in cunas conditust,
|
|
devolant angues iubati deorsum in impluvium duo
|
|
maximi: continuo extollunt ambo capita. Amph. Ei mihi.
|
|
Brom. Ne pave. sed angues oculis omnis circumvisere.
|
1110
|
postquam pueros conspicati, pergunt ad cunas citi.
|
|
ego cunas recessim rursum vorsum trahere et ducere,
|
|
metuens pueris, mihi formidans; tantoque angues acrius
|
|
persequi. postquam conspexit angues ille alter puer,
|
|
citus e cunis exilit, facit recta in anguis impetum:
|
1115
|
alterum altera prehendit eos manu perniciter.
|
|
Amph. Mira memoras, nimis formidolosum facinus praedicas;
|
|
nam mihi horror membra misero percipit dictis tuis.
|
|
quid fit deinde? porro loquere. Brom. Puer ambo angues enicat.
|
|
dum haec aguntur, voce clara exclamat uxorem tuam—
|
1120
|
A. Quis homo? B. Summus imperator divom atque hominum Iuppiter.
|
|
is se dixit cum Alcumena clam consuetum cubitibus,
|
|
eumque filium suom esse qui illos angues vicerit;
|
|
alterum tuom esse dixit puerum. Amph. Pol me haud paenitet,
|
|
si licet boni dimidium mihi dividere cum Iove.
|
1125
|
abi domum, iube vasa pura actutum adornari mihi,
|
|
ut Iovis supremi multis hostiis pacem expetam.
|
|
ego Teresiam coniectorem ádvocabo et consulam
|
|
quid faciundum censeat; simul hanc rem ut facta est eloquar.
|
|
sed quid hoc? quam valide tonuit. di, obsecro vostram fidem.
|
1130
|