| MENAECHMI | |
| PROLOGVS | |
| Salutem primum iam a principio propitiam | 1 |
| mihi atque vobis, spectatores, nuntio. | |
| apporto vobis Plautum, lingua non manu, | |
| quaeso ut benignis accipiatis auribus. | |
| nunc argumentum accipite atque animum advortite; | 5 |
| quam potero in verba conferam paucissuma. | |
| atque hoc poetae faciunt in comoediis: | |
| omnis res gestas esse Athenis autumant, | |
| quo íllud vobis graecum videatur magis; | |
| ego nusquam dicam nisi ubi factum dicitur. | 10 |
| atque adeo hoc argumentum graecissat, tamen | |
| non atticissat, verum sicilicissitat. | |
| huic argumento antelogium hoc fuit; | |
| nunc argumentum vobis demensum dabo, | |
| non modio, neque trimodio, verum ipso horreo: | 15 |
| tantum ad narrandum argumentum ádest benignitas. | |
| mercator quidam fuit Syracusis senex, | |
| eí sunt nati filii gemini duo, | |
| ita forma simili pueri, út mater sua | |
| non internosse posset quae mammam dabat, | 20 |
| neque adeo mater ipsa quae illos pepererat, | |
| ut quidem ille dixit mihi, qui pueros viderat: | |
| ego illós non vidi, ne quis vostrum censeat. | |
| postquam iam pueri septuennes sunt, pater | |
| oneravit navem magnam multis mercibus; | 25 |
| imponit geminum álterum in navem pater, | |
| Tarentum avexit secum ad mercatum simul, | |
| illum reliquit alterum ápud matrem domi. | |
| Tarenti ludi forte erant, cum illuc venit. | |
| mortales multi, ut ad ludos, convenerant: | 30 |
| puér aberravit inter homines a patre. | |
| Epidamniensis quidam ibi mercator fuit, | |
| is puerum tollit avehitque Epidamnium. | |
| pater eius autem postquam puerum perdidit, | |
| animum despondit, eaque is aegritudine | 35 |
| paucis diebus post Tarenti emortuost. | |
| postquam Syracusas de ea re rediit nuntius | |
| ad avom puerorum, puerum surruptum alterum | |
| patremque pueri Tarenti esse emortuom, | |
| immutat nomen avos huic gemino alteri; | 40 |
| ita illum dilexit, qui subruptust, alterum: | |
| illius nomen indit illi qui domi est, | |
| Menaechmo, idem quod alteri nomen fuit; | |
| et ipsus eodem est avos vocatus nomine | |
| (propterea illius nomen memini facilius, | 45 |
| quia illúm clamore vidi flagitarier). | |
| ne mox erretis, iam nunc praedico prius: | |
| idem est ambobus nomen geminis fratribus. | |
| nunc in Epidamnum pedibus redeundum est mihi, | |
| ut hanc rem vobis examussim disputem. | 50 |
| si quis quid vestrum Epidamnum curari sibi | |
| velit, audacter imperato et dicito, | |
| sed ita ut det unde curari id possit sibi. | |
| nam nisi qui argentum dederit, nugas egerit; | |
| qui dederit, magis maiores nugas egerit. | 55 |
| verum illuc redeo unde abii, atque uno asto in loco. | |
| Epidamniensis ille, quem dúdum dixeram, | |
| geminum illum puerum qui surrupuit alterum, | |
| ei liberorum, nisi divitiae, nil erat: | |
| adoptat illum puerum surrupticium | 60 |
| sibi filium eique uxorem dotatam dedit, | |
| eumque heredem fecit, quom ipse obiit diem. | |
| nam rus ut ibat forte, ut multum pluerat, | |
| ingressus fluvium rapidum ab urbe haud longule, | |
| rapidus raptori pueri subduxit pedes | 65 |
| abstraxitque hominem in maximam malam crucem. | |
| illi divitiae evenerunt maximae. | |
| is illic habitat geminus surrupticius. | |
| nunc ille geminus, qui Syracusis habet, | |
| hodie in Epidamnum veniet cum servo suo | 70 |
| hunc quaeritatum geminum germanum suom. | |
| haec urbs Epidamnus est, dum haec agitur fabula: | |
| quando alia agetur, aliud fiet oppidum; | |
| sicut familiae quoque solent mutarier: | |
| modo †ni caditat leno, modo adulescens, modo senex, | 75 |
| pauper, mendicus, rex, parasitus, hariolus | |
| * * * | 76a |