| I.i | |
| Penicvlvs Iuventus nomen fecit Peniculo mihi, | 77 |
| ideo quia mensam, quando edo, detergeo. | |
| homines captivos qui catenis vinciunt | |
| et qui fugitivis servis indunt compedes, | 80 |
| nimis stúlte faciunt mea quidem sententia. | |
| nam homini misero si ad malum accedit malum, | |
| maior lubido est fugere et facere nequiter. | |
| nam se ex catenis eximunt aliquo modo. | |
| tum compediti ánum lima praeterunt | 85 |
| aut lapide excutiunt clavom. nugae sunt eae. | |
| quem tu adservare recte, ne aufugiat, voles, | |
| esca atque potione vinciri decet. | |
| apud ménsam plenam homini rostrum deliges; | |
| dum tu illi quod edit et quod potet praebeas, | 90 |
| suo arbitratu ádfatim cottidie, | |
| numquam edepol fugiet, tam etsi capital fecerit, | |
| facile adservabis, dúm eo vinclo vincies. | |
| ita istaéc nimis lenta vincla sunt escaria: | |
| quam magis extendas, tanto adstringunt artius. | 95 |
| nam ego ad Menaechmum húnc eo, quo iam diu | |
| sum iudicatus; ultro eo ut me vinciat. | |
| nam illic homo homines non alit, verum educat, | |
| recreatque: nullus melius medicinam facit. | |
| ita est adulescens; ipsus escae maxumae | 100 |
| cerialis cenas dat, ita mensas exstruit, | |
| tantas struices concinnat patinarias: | |
| standumst in lecto, si quid de summo petas. | |
| sed mi intervallum iam hos dies multos fuit: | |
| domi domítus sum usque cum caris meis. | 105 |
| nam neque edo neque emo nisi quod est carissumum. | |
| id quoque iam, cari qui instruontur deserunt. | |
| nunc ad eum inviso. sed aperitur ostium. | |
| Menaechmum eccum ipsum video, progreditur foras. |