| I.ii | |
| Menaechmvs Ní mala, ni stúlta sies, ni índomita impósque animi, | 110 |
| quód viro esse odió videas, túte tibi odio habeas. | |
| praéterhac sí mihi tále post húnc diem | |
| fáxis, faxó foris vídua visás patrem. | |
| nám quotiens foras íre volo, mé retines, revocás, rogitas, | |
| quó ego eam, quám rem agam, quíd negotí geram, | 115 |
| quíd petam, quid feram, quíd foris egerim. | |
| portitorem domum duxi, ita omnem mihi | |
| rem necesse eloqui est, quidquid egi atque ago. | |
| nímium ego te habui délicatam; núnc adeo ut factúrus dicam. | |
| quando égo tibi ancillás, penum, | 120 |
| lanam, aurum, vestem, purpuram | |
| bene praebeo nec quicquam eges, | |
| malo cavebis si sapis, | |
| virum observare desines. | |
| átque adeo, ne me nequiquam serves, ob eam industriam | |
| hodie ducam scortum ad cenam atque aliquo condicam foras. | |
| Pen. Illic homo se uxori simulat male loqui, loquitur mihi; | 125 |
| nam si foris cenat, profecto me, haud uxorem, ulciscitur. | |
| Men. Euax, iurgio hercle tandem uxorem abegi ab ianua. | |
| ubi súnt amatores mariti? dona quid cessant mihi | |
| conférre omnes congratulantes, quia pugnavi fortiter? | |
| hánc modo uxori intus pallam surrupui, ad scortum fero. | 130 |
| sic hóc decet, dari facete verba custodi catae. | |
| hoc fácinus pulchrumst, hoc probumst, hoc lepidumst, hoc factumst fabre: | |
| meó malo a mala abstuli hoc, ad damnum deferetur. | |
| avórti praedam ab hostibus nostrum salute socium. | |
| Pen. Heús adulescens, ecqua in istac pars inest praeda mihi? | 135 |
| Men. Perii, in insidias deveni. Pen. Immo in praesidium, ne time. | |
| M. Quis homo est? P. Ego sum. M. O mea Commoditas, o mea Opportunitas, | |
| salve. P. Salve. M. Quid agis? P. Teneo dextera genium meum. | |
| Men. Non potuisti magis per tempus mi advenire quam advenis. | |
| Pen. Ita ego soleo: commoditatis omnis articulos scio. | 140 |
| Men. Vin tu facinus luculentum inspicere? Pen. Quis id coxit coquos? | |
| iam sciam, si quid titubatumst, ubi reliquias videro. | |
| Men. Dic mi, enumquam tu vidisti tabulam pictam in pariete, | |
| ubi aquila Catameitum raperet aut ubi Venus Adoneum? | |
| Pen. Saepe. sed quid istaé picturae ad me attinent? Men. Age me aspice. | 145 |
| ecquid adsimulo similiter? Pen. Quis istest ornatus tuos? | |
| Men. Dic hominem lepidissimum esse me. Pen. Vbi essuri sumus? | |
| Men. Dic modo hoc quod ego te iubeo. Pen. Dico: homo lepidissime. | |
| Men. Ecquid audes de tuo istuc addere? Pen. Atque hilarissime. | |
| Men. Perge <porro>. Pen. Non pergo hercle, nisi scio qua gratia. | 150 |
| litigium tibi est cum uxore, eo mi ábs te caveo cautius. | |
| Men. Clam uxoremst ubi pulchre habeamus atque hunc comburamus diem. | |
| Pen. Age sane igitur, quando aequom oras, quam mox incendo rogum? | |
| dies quidem iam ad umbilicum est dimidiatus mortuos. | 154-155 |
| Men. Te morare, mihi quom obloquere. Pen. Oculum ecfodito per solum | 156 |
| mihi, Menaechme, si ullum verbum faxo nisi quod iusseris. | |
| Men. Concede huc a foribus. Pen. Fiat. Men. Etiam concede huc. Pen. Licet. | |
| Men. Etiam nunc concede audacter ab leonino cavo. | |
| Pen. Eu edepol ne tu, ut ego opinor, esses agitator probus. | 160 |
| Men. Quidum? Pen. Ne te uxor sequatur, respectas identidem. | |
| Men. Sed quid ais? Pen. Egone? id enim quod tu vis, id aio atque id nego. | |
| Men. Ecquid tu de odore possis, si quid forte olfeceris, | |
| facere coniecturam * ? * | |
| (Pen.) * captum sit collegium. | 165 |
| Men. Agedum odorare hanc quam ego habeo pallam. quid olet? apstines? | |
| Pen. Summum ólfactare oportet vestimentum muliebre, | |
| nam ex istoc loco spurcatur nasum odore † inlucido. | |
| Men. Olfacta igitur hinc, Penicule. lepide ut fastidis. Pen. Decet. | |
| Men. Quid igitur? quid olet? responde. Pen. Furtum, scortum, prandium. | 170 |
| tibi fuant | |
| elocutus, nam | |
| nunc ad amicam deferetur hanc meretricem Erotium. | |
| mihi, tibi atque illi iubebo iam adparari prandium. Pen. Eu. | |
| Men. Inde usque ad diurnam stellam crastinam potabimus. Pen. Eu, | 175 |
| expedite fabulatu's. iam fores ferio? Men. Feri. | |
| vel mane etiam. Pen. Mille passum commoratu's cantharum. | |
| Men. Placide pulta. Pen. Metuis, credo, ne fores Samiae sient. | |
| Men. Mane, mane obsecro hercle: eapse eccam exit. oh, solem vides | 179-180 |
| satin ut occaecatust prae huius corporis candoribus? | 181 |