| I.iii | |
| Erotivm Anime mi, Menaechme, salve. Pen. Quid ego? Er. Extra numerum es mihi. | 182 |
| Pen. Idem istuc aliis adscriptivis fieri ad legionem solet. | |
| Men. Ego istic mihi hodie adparari iussi apud te proelium. | 184-185 |
| Er. Hodie id fiet. Men. In eo uterque proelio potabimus; | 186 |
| uter ibi melior bellator erit inventus cantharo, | |
| † tuest legio adiudicato, cum utro hanc noctem sies. | |
| ut ego uxorem, mea voluptas, ubi te aspicio, odi male. | |
| Er. Interim nequis quin eius aliquid indutus sies. | 190 |
| quid hoc est? Men. Induviae tuae atque uxoris exuviae, rosa. | |
| Er. Superas facile, ut superior sis mihi quam quisquam qui impetrant. | |
| Pen. Meretrix tantisper blanditur, dum illud quod rapiat videt; | |
| nam si amabas, iám oportebat nasum abreptum mordicus. | 194-195 |
| Men. Sustine hoc, Penicule: exuvias facere quas vovi volo. | 196 |
| Pen. Cedo; sed obsecro hercle, salta sic cum palla postea. | |
| Men. Ego saltabo? sanus hercle non es. Pen. Egone an tu magis? | |
| si non saltas, exue igitur. Men. Nimio ego hanc periculo | |
| surrupui hodie. meo quidem animo ab Hippolyta subcingulum | 200 |
| Hercules haud aeque magno umquam abstulit periculo. | |
| cape tibi hanc, quando una vivis meis morigera moribus. | |
| Er. Hoc animo decet animatos esse amatores probos. | |
| Pen. Qui quidem ad mendicitatem se properent detrudere. | |
| Men. Quattuor minis ego emi istanc anno uxori meae. | 205 |
| Pen. Quattuor minae perierunt plane, ut ratio redditur. | |
| Men. Scin quid volo ego te accurare? Er. Scio, curabo quae voles. | |
| Men. Iube igitur tribus nóbis apud te prandium accurarier | |
| atque aliquid scitamentorum de foro opsonarier, | |
| glandionidam suillam, laridum pernonidam, | 210 |
| aut sincipitamenta porcina aut aliquid ad eum modum, | |
| madida quae mi adposita in mensa miluinam suggerant; | |
| atque actutum. Er. Licet ecastor. Men. Nos prodimus ad forum. | |
| iam hic nos erimus: dum coquetur, interim potabimus. | |
| Er. Quando vis veni, parata res erit. Men. Propera modo. | 215 |
| sequere tu.—Pen. Ego hercle vero te et servabo et te sequar, | |
| neque hodie ut te perdam, meream deorum divitias mihi.— | |
| Er. Evocate intus Culindrum mihi coquom actutum foras. |