I.iv
sportulam cape atque argentum. eccos tris nummos habes. 219
Cylindrvs Habeo. Er. Abi atque obsonium adfer; tribus vide quod sit satis: 220
neque defiat neque supersit. Cyl. Cuius modi hí homines erunt?
Er. Ego et Menaechmus et parasitus eius. Cyl. Iam isti sunt decem;
nam parasitus octo hominum munus facile fungitur.
Er. Elocuta sum convivas, ceterum cura. Cyl. Licet.
cocta sunt, iube ire accubitum. Er. Redi cito. Cyl. Iam ego hic ero.— 225
MCP server: latin-mcp.packhum.org