| II.i | |
| Menaechmvs Voluptas nullast navitis, Messenio, | 226 |
| maior meo animo, quam quom ex alto procul | |
| terram conspiciunt. Messenio Maior, non dicam dolo, | |
| [quam] si adveniens terram videas quae fuerit tua. | |
| sed quaeso, quam ob rem nunc Epidamnum venimus? | 230 |
| an quasi mare omnis circumimus insulas? | |
| Men. Fratrem quaesitum geminum germanum meum. | |
| Mess. Nam quid modi futurum est illum quaerere? | |
| hic annus sextust postquam ei reí operam damus. | |
| Histros, Hispanos, Massiliensis, Hilurios, | 235 |
| mare superum omne Graeciamque exoticam | |
| orasque Italicas omnis, qua adgreditur mare, | |
| sumus círcumvecti. sí acum, credo, quaereres, | |
| acum invenisses, si appareret, iam diu. | |
| hominem inter vivos quaeritamus mortuom; | 240 |
| nam invenissemus iam diu, si viveret. | |
| Men. Ergo istuc quaero certum qui faciat mihi, | |
| qui sese dicat scire eum esse emortuom: | |
| operam praeterea numquam sumam quaerere. | |
| verum aliter vivos numquam desistam exsequi. | 245 |
| ego illúm scio quam cordi sit carus meo. | |
| Mess. In scirpo nodum quaeris. quin nos hinc domum | |
| redimus, nisi si historiam scripturi sumus? | |
| Men. Dictum facessas, datum edis, caveas malo. | |
| molestus ne sis, non tuo hoc fiet modo. Mess. Em | 250 |
| illoc enim vérbo esse me servom scio. | |
| non potuit paucis plura plane proloqui. | |
| verum tamen néqueo contineri quin loquar. | |
| audin, Menaechme? quom inspicio marsuppium, | |
| viaticati hercle admodum aestive sumus. | 255 |
| ne tu hercle, opinor, nisi domum revorteris, | |
| ubi nihil habebis, geminum dum quaeres, gemes. | |
| nam ita est haec hominum natio: in Epidamnieis | |
| voluptárii atque potatores maxumi; | |
| tum sycophantae et palpatores plurumi | 260 |
| in urbe hac habitant; tum meretrices mulieres | |
| nusquam perhibentur blandiores gentium. | |
| propterea huic urbi nomen Epidamno inditumst, | |
| quia nemo ferme huc sine damno devortitur. | |
| Men. Ego istúc cavebo. cedo dum huc mihi marsuppium. | 265 |
| Mess. Quid eo vis? Men. Iam aps te metuo de verbis tuis. | |
| Mess. Quid metuis? Men. Ne mihi damnum in Epidamno duis. | |
| tu magnus amator mulierum es, Messenio, | |
| ego autem homo iracundus, animi perditi; | |
| id utrumque, argentum quando habebo, cavero, | 270 |
| ne tu delinquas neve ego irascar tibi. | |
| Mess. Cape atque serva. me lubente feceris. |