| II.ii | |
| Cylindrvs Bene opsonavi atque ex mea sententia, | 273 |
| bonum anteponam prandium pransoribus. | |
| sed eccúm Menaechmum video. vae tergo meo, | 275 |
| prius iám convivae ambulant ante ostium, | |
| quam ego opsonatu redeo. adibo atque alloquar. | |
| Menaechme, salve. Men. Di te amabunt quisquis <es>. | |
| Cyl. Quisquis * <quis> ego sim? | |
| Men. Non hercle vero. Cyl. Vbi convivae ceteri? | 280 |
| Men. Quos tu convivas quaeris? Cyl. Parasitum tuom. | |
| Men. Meum parasitum? certe hic insanust homo. | |
| Mess. Dixin tibi esse hic sycophantas plurumos? | |
| * * * | |
| Men. Quem tu parasitum quaeris, adulescens, meum? | 285 |
| Mess. Peniculum éccum in vidulo salvom fero. | |
| Cyl. Menaechme, numero huc advenis ad prandium. | |
| nunc opsonatu redeo. Men. Responde mihi, | |
| adulescens: quibus hic pretiis porci veneunt | |
| sacres sinceri? Cyl. Nummis. Men. Nummum a me accipe: | 290 |
| iube té piari de mea pecunia. | |
| nam équidem insanum esse te certo scio, | |
| qui mihi molestu's homini ignoto, quisquis es. | |
| Cyl. Cylindrus ego sum: non nosti nomen meum? | |
| Men. Si tu Cylindrus seu Coriendrus, perieris. | 295 |
| ego te non novi, neque novisse adeo volo. | |
| Cyl. Est tibi Menaechmo nomen, tantum quod sciam. | |
| Men. Pro sano loqueris quom me appellas nomine. | |
| sed ubi novisti me? Cyl. Vbi ego te noverim, | |
| qui amicam habes eram meam hanc Erotium? | 300 |
| Men. Neque hercle ego habeo, neque te quis homo sis scio. | |
| Cyl. Non scis quis ego sim, qui tibi saepissime | |
| cyathisso apud nos, quando potas? Mess. Ei mihi, | |
| quom nihil est qui illi homini diminuam caput. | |
| Men. Tun cyathissare mihi soles, qui ante hunc diem | 305 |
| Epidamnum numquam vidi neque veni? Cyl. Negas? | |
| Men. Nego hercle vero. Cyl. Non tu in illisce aedibus | |
| † habitas? Men. Di illos homines, qui illic habitant, perduint. | |
| Cyl. Insanit hic quidem, qui ipse male dicit sibi. | |
| audin, Menaechme? Men. Quid vis? Cyl. Si me consulas, | 310 |
| nummum illum quem mihi dudum pollicitu's dare— | |
| nam tu quidem hercle certo non sanu's satis, | |
| Menaechme, qui nunc ipsus male dicas tibi— | |
| iubeas, si sapias, porculum adferri tibi. | 314-315 |
| Mes. Eu hercle hominem multum, et odiosum mihi. | 316 |
| Cyl. Solet iocari saepe mecum illoc modo. | |
| quam vis ridiculus est, ubi uxor non adest. | |
| quid ais tu? Men. Quid vis, inquam. Cyl. Satin hoc quod vides | |
| tribus vóbis opsonatumst, an opsono amplius, | 320 |
| tibi et parasito et mulieri? Men. Quas [tu] mulieres, | |
| quos tu parasitos loquere? Mess. Quod te urget scelus, | |
| qui huic sis molestus? Cyl. Quid tibi mecum est rei? | |
| ego te non novi: cum hoc quem novi fabulor. | |
| Mess. Non edepol tú homo sanus es, certo scio. | 325 |
| Cyl. Iam ergo haec madebunt faxo, nil morabitur. | |
| proin tu ne quo abeas longius ab aedibus. | |
| numquid vis? Men. Vt eas maximam malam crucem. | |
| Cyl. Ire hercle meliust te interim atque accumbere, | |
| dum ego haec appono ad Volcani violentiam. | 330 |
| ibo intro et dicam te hic adstare Erotio, | |
| ut te hinc abducat potius quam hic adstes foris.— | |
| Men. Iamne abiit <illic>? edepol haud mendacia | |
| tua verba experior esse. Mess. Observato modo: | |
| nam istic meretricem credo habitare mulierem, | 335 |
| ut quidem ille insanus dixit, qui hinc abiit modo. | |
| Men. Sed miror qui ille noverit nomen meum. | |
| Mess. Minime hercle mirum. morem hunc meretrices habent: | |
| ad portum mittunt servolos, ancillulas; | |
| si quae peregrina navis in portum advenit, | 340 |
| rogitant cuiatis sit, quid ei nomen siet, | |
| postilla extemplo se applicant, agglutinant: | |
| si pellexerunt, perditum amittunt domum. | |
| nunc ín istoc portu stát navis praedatoria, | |
| aps qua cavendum nobis sane censeo. | 345 |
| Men. Mones quidem hercle recte. Mess. Tum demum sciam | |
| recte monuisse, si tu recte caveris. | |
| Men. Tace dúm parumper, nam concrepuit ostium: | |
| videamus qui hinc egreditur. Mess. Hoc ponam interim. | |
| asservatote haec sultis, navales pedes. | 350 |