| II.iii | |
| Erotivm Sine fóres sic, abi, nolo óperiri. | 351 |
| intús para, curá, vide, quod opúst fiat: | |
| sterníte lectos, incéndite odores; múnditia | |
| inlécebra animost amántium. | 354-355 |
| amánti amoenitás malost, nobís lucrost. | 356 |
| sed ubi ílle est, quem coquos ánte aedis esse áit? atque eccum video, | |
| qui mi ést usui et plurímum prodest. | |
| item hinc últro fit, ut méret, potissimus nostraé domi ut sit; | |
| nunc éum adibo, adloquar ultro. | 360 |
| animúle mi, mihi mirá videntur, | |
| te hic stáre foris, fores quoí pateant, | |
| magis quám domus tua domus quom haéc tua sit. | |
| omné paratumst, ut iússisti | |
| atque út voluisti, néque tibi | 365 |
| ullá morast intus. | |
| prandium, út iussisti, hic cúratumst: | |
| ubi lúbet, ire licet áccubitum. | |
| M. Quícum haec mulier loquitur? E. Equidem tecum. M. Quid mecum tibi | |
| fuit umquam aut nunc est negoti? Er. Quia pol te unum ex omnibus | 370 |
| Venus me voluit magnificare, neque id haud immerito tuo. | |
| nam ecastor solus benefactis tuis me florentem facis. | |
| Men. Certo haec mulier aut insana aut ebria est, Messenio, | |
| quaé hominem ignotum compellet me tam familiariter. | |
| Mess. Dixin égo istaec hic solere fieri? folia nunc cadunt, | 375 |
| praeut si triduom hoc hic erimus: tum arbores in te cadent. | |
| nam ita sunt hic meretrices: omnes elecebrae argentariae. | |
| sed sine me dum hanc compellare. heus mulier, tibi dico. Er. Quid est? | |
| Mess. Vbi tu húnc hominem novisti? Er. Ibidem ubi hic me iam diu, | |
| in Epidamno. Mess. In Epidamno? qui huc in hanc urbem pedem, | 380 |
| nisi hodie, numquam intro tetulit? Er. Heia, delicias facis. | |
| mi Menaechme, quin, amabo, is intro? hic tibi erit rectius. | |
| Men. Haec quidem edepol recte appellat meo me mulier nomine. | |
| nimis miror, quid hoc sít negoti. Mess. Oboluit marsuppium | |
| huic istuc quod habes. Men. Atque edepol tu me monuisti probe. | 385 |
| accipe dum hoc. iam scibo, utrum haec me mage amet an marsuppium. | |
| Er. Eamus intro, ut prandeamus. Men. Bene vocas: tam gratiast. | |
| Er. Cur igitur me tibi iussisti coquere dudum prandium? | |
| Men. Egon te iussi coquere? Er. Certo, tibi et parasito tuo. | |
| Men. Cui, malum, parasito? certo haec mulier non sanast satis. | 390 |
| Er. Peniculo. Men. Quis iste ést Peniculus? qui extergentur baxeae? | |
| Er. Scilicet qui dudum tecum venit, quom pallam mihi | |
| detulisti, quám ab uxore tua surrupuisti. Men. Quid est? | |
| tibi pallam dedi, quam uxori meae surrupui? sanan es? | |
| certe haec mulier cantherino ritu ástans somniat. | 395 |
| Er. Qui lubet ludibrio habere me atque ire infitias mihi | |
| facta quae sunt? Men. Dic quid est id quod negem quod fecerim? | |
| Er. Pallam te hodie mihi dedisse uxoris. Men. Etiam nunc nego. | |
| ego quidem neque umquam uxorem hábui neque habeo, neque huc | |
| umquam, postquam natus sum, intra portam penetravi pedem. | 400 |
| prandi in navi, inde huc sum egressus, te conveni. Er. Eccere, | |
| perii misera, quam tu mihi nunc navem narras? Men. Ligneam, | |
| saepe tritam, saepe fixam, saepe excussam malleo; | |
| quasi supellex pellionis, palus palo proxumust. | |
| Er. Iám, amabo, desiste ludos facere atque i hac mecum semul. | 405 |
| Men. Nescio quem, mulier, alium hóminem, non me quaeritas. | |
| Er. Non ego te novi Menaechmum, Moscho prognatum patre, | |
| qui Syracusis perhibere natus esse in Sicilia, | |
| ubi rex Agathocles regnator fuit et iterum Phintia, | 409-410 |
| tertium Liparo, qui in morte regnum Hieroni tradidit, | 411 |
| nunc Hiero est? Men. Haud falsa, mulier, praedicas. Mess. Pro Iuppiter, | |
| num istaec mulier illinc venit, quae te novit tam cate? | |
| Men. Hercle opinor, pernegari non potest. Mess. Ne feceris. | 414-415 |
| periisti, si intrassis intra limen. Men. Quin tu tace modo. | 416 |
| bene res geritur. adsentabor quidquid dicet mulieri, | |
| si possum hospitium nancisci. iam dudum, mulier, tibi | |
| non imprudens advorsabar: hunc metuebam, ne meae | 419-420 |
| uxori renuntiaret de palla et de prandio. | 421 |
| nunc, quando vis, eamus intro. Er. Etiam parasitum manes? | |
| Men. Neque ego illum maneo, neque flocci facio, neque, si venerit, | |
| eum volo intromitti. Er. Ecastor haud invita fecero. | |
| sed scin quid te amabo ut facias? Men. Impera quid vis modo. | 425 |
| Er. Pallam illam, quam dudum dederas, ad phrygionem ut deferas, | |
| ut reconcinnetur atque ut opera addantur quae volo. | |
| Men. Hercle qui tu recte dicis: eádem ignorabitur, | |
| ne uxor cognoscat te habere, si in via conspexerit. | |
| Er. Ergo mox auferto tecum, quando abibis. Men. Maxime. | 430 |
| Er. Eamus intro Men. Iam sequar te. húnc volo etiam conloqui. | |
| eho Messenio, accede huc. Mess. Quid negoti est? Men. †sussciri. | |
| M. Quid eo opust? M. Opus est. scio ut me dices. M. Tanto nequior. | |
| Men. Habeo praedam: tantum incepi óperis. ei quantum potes, | 434-435 |
| abduc istos in tabernam actutum devorsoriam. | 436 |
| tum facito ante solem occasum ut venias advorsum mihi. | |
| Mess. Non tu istas meretrices novisti, ere. Men. Tace, inquam * | |
| mihi dolebit, non tibi, si quid ego stulte fecero. | |
| mulier haec stulta atque inscita est; quantum perspexi modo, | 440 |
| est hic praeda nobis.—Mess. Perii, iamne abis? periit probe: | |
| ducit lembum dierectum navis praedatoria. | |
| sed ego inscitus qui domino me postulem moderarier: | |
| dicto me emit audientem, haud imperatorem sibi. | |
| sequimini, ut, quod imperatum est, veniam advorsum temperi.— | 445 |