| III.i | |
| Penicvlvs Plus triginta ánnis natus sum, quom ínterea loci, | 446 |
| numquam quicquam facinus feci peius neque scelestius, | |
| quám hodie, quom in contionem mediam me immersi miser. | |
| ubi ego dúm hieto, Menaechmus se subterduxit mihi | |
| atque abiit ad amicam, credo, neque me voluit ducere. | 450 |
| qui illum di omnes perduint, qui primus commentust * | |
| contionem habere, qui homines occupatos occupat. | |
| non ad eam rem ótiosos homines decuit deligi, | |
| qui nisi adsint quom citentur, census capiat ilico? | |
| * * * | 455 |
| * * * | |
| adfatim est hominum, in dies qui singulas escas edint, | |
| quibus negoti nihil est, qui essum neque vocantur neque vocant: | |
| eos oportet contioni dare operam atque comitiis. | |
| sí id ita esset, non ego hodie perdidissem prandium, | 460 |
| quoi tam credo † datum voluisse quam me video vivere. | |
| ibo: etiamnum reliquiarum spes animum oblectat meum. | |
| sed quid ego video? Menaechmus cum corona exit foras. | |
| sublatum est convivium, edepol venio adversum temperi. | |
| observabo, quid agat, hominem. post adibo atque adloquar. | 465 |