| III.ii | |
| Menaechmvs Potine ut quiescas? ego tibi hanc hodie probe | 466 |
| lepideque concinnatam referam temperi. | |
| non faxo eam esse dices: íta ignorabitur. | |
| Pen. Pallam ad phrygionem fert confecto prandio | |
| vinoque expoto, parasito excluso foras. | 470 |
| non hercle is sum qui sum, ni hánc iniuriam | |
| meque ultus pulchre fuero. observa quid dabo. | |
| Men. Pro di immortales, quoí homini umquam uno die | |
| boni dedistis plus, qui minus speraverit? | |
| prandi, potavi, scortum accubui, apstuli | 475 |
| hanc, quoius heres numquam erit post hunc diem. | |
| Pen. Nequeo quae loquitur exaudire clanculum; | |
| satur nunc loquitur de me et de parti mea. | |
| Men. Ait hanc dedisse me sibí, atque eam meae | 479-480 |
| uxori surrupuisse. quoniam sentio | 481 |
| errare, extemplo, quasi res cúm ea esset mihi, | |
| coepi adsentari: mulier quidquid dixerat, | |
| idem ego dicebam. quid multis verbis <opust>? | |
| minore nusquam bene fui dispendio. | 485 |
| Pen. Adibo ad hominem, nam turbare gestio. | |
| Men. Quis hic ést, qui adversus it mihi? Pen. Quid ais, homo | |
| levior quam pluma, pessime et nequissime, | |
| flagitium hominis, subdole ac minimi preti? | |
| quid de te merui, qua me causa perderes? | 490 |
| ut surrupuisti te mihi dudum de foro! | |
| fecisti funus med absente prandio. | |
| cur ausu's facere, quoi ego aeque heres eram? | |
| Men. Adulescens, quaeso, quid tibi mecum est rei, | |
| qui mihi male dicas homini ignoto insciens? | 495 |
| an tibi malam rem vis pro male dictis dari? | |
| Pen. †Pol eam quidem edepol te dedisse intellego. | |
| Men. Responde, adulescens, quaeso, quid nomen tibist? | |
| Pen. Etiam derides, quasi nomen non noveris? | |
| Men. Non edepol ego te, quod sciam, umquam ante hunc diem | 500 |
| vidi neque novi; verum certo, quisquis es, | |
| si aéquom facias, mihi odiosus ne sies. | |
| Pen. Menaechme, vigila. Men. Vigilo hercle equidem, quod sciam. | |
| Pen. Non me novisti? Men. Non negem, si noverim. | |
| Pen. Tuom parasitum non novisti? Men. Non tibi | 505 |
| sanum est, adulescens, sinciput, intellego. | |
| Pen. Responde, surrupuistin uxori tuae | |
| pallam istanc hodie átque dédisti Erotio? | |
| Men. Neque hercle ego uxorem habeo neque ego Erotio | |
| dedi nec pallam surrupui. Pen. Satin sanus es? | 510 |
| occisast haec res. non ego te indutum foras | |
| exire vidi pallam? Men. Vae capiti tuo. | |
| omnis cinaedos esse censes, tu quia es? | |
| tun med indutum fuisse pallam praedicas? | 514-515 |
| Pen. Ego hercle vero. Men. Non tu abis quo dignus es? | 516 |
| aut te piari iube, homo insanissime. | |
| Pen. Numquam edepol quisquam me exorabit, quin tuae | |
| uxori rem omnem iám, uti sit gesta, eloquar; | |
| omnes in te istaec recident contumeliae: | 520 |
| faxo haud inultus prandium comederis.— | |
| Men. Quid hoc ést negoti? satine, ut quemque conspicor, | |
| ita me ludificant? sed concrepuit ostium. |