| III.iii | |
| Ancilla Menaechme, amare ait te multum Erotium, | 524 |
| ut hoc una opera <sibi> ad aurificem deferas, | 525 |
| atque huc ut addas auri pondo únciam | |
| iubeasque spinter novom reconcinnarier. | |
| Men. Et istúc et aliud, si quid curari volet, | |
| me curaturum dicito, quidquid volet. | |
| Anc. Scin quid hoc sit spinter? Men. Nescio, nisi aureum. | 530 |
| Anc. Hoc est quod olim clanculum ex armario | |
| te surrupuisse aiebas uxori tuae. | |
| Men. Numquam hercle factum est. Anc. Non meministi, obsecro? | |
| redde igitur spinter, si non meministi. Men. Mane. | |
| immo equidem memini. nempe hoc est, quod illí dedi. | 535 |
| Anc. Istuc. Men. Vbi illae armillaé sunt, quas una dedi? | |
| Anc. Numquam dedisti. Men. Nam pol hoc unum dedi. | |
| Anc. Dicam curare? Men. Dicito: curabitur. | |
| et palla et spinter faxo referantur simul. | 539-540 |
| Anc. Amabo, mi Menaechme, inauris da mihi | 541 |
| faciendas pondo duom nummum, stalagmia, | |
| ut te libenter videam, quom ad nos veneris. | |
| Men. Fiat. cedo aurum, ego manupretium dabo. | |
| Anc. Da sodes abs te: <ego> post reddidero tibi. | 545 |
| Men. Immo cedo abs te: ego post tibi reddam duplex. | |
| Anc. Non habeo. Men. At tu, quando habebis, tum dato. | |
| Anc. Numquid [me] vis?—Men. Haec me curaturum dicito— | |
| ut quantum possint quique liceant veneant. | |
| iamne abiit intro? abiit, operuit fores. | 550 |
| di me quidem omnes adiuvant, augent, amant. | |
| sed quid ego cesso, dum datur mi occasio | |
| tempusque, abire ab his locis lenoniis? | |
| propera, Menaechme, fer pedem, confer gradum. | |
| demam hanc coronam atque abiciam ad laevam manum, | 555 |
| ut, siquis sequatur, hac me abiisse censeant. | |
| ibo et conveniam servom, si potero, meum, | |
| ut haec, quae bona dant di mihi, ex me sciat.— |