| V.ii | |
| Senex Vt aétas mea ést atque ut hóc usus fácto est | 753 |
| gradum proferam, progrediri properabo. | |
| sed id quam mihi facile sit, haud sum falsus. | 755 |
| nam pernicitas deserit: consitus sum | |
| senectute, onustum gero corpus, vires | |
| reliquere: ut aetas mala est; mers mala ergost. | |
| nam res plurumas pessumas, quom advenit, fert: | |
| quas si aútumem omnis, nimis lóngus sermost. | 760 |
| sed haec res mihi in pectore et corde curaest, | |
| quidnam hóc sit negóti, quod fília sic | |
| repénte expetít me, ut ád sese irem. | |
| nec, quíd id sit, mihí certiús facit, quid | 763a |
| velít, quid me accersat. | 764 |
| verúm propemodúm iam sció, quid siet rei. | 764a |
| credo cum viro litigium natum esse aliquod. | 765 |
| ita istaec solent, quae viros subservire | |
| sibi postulant, dote fretae, feroces. | |
| et illi quoque haud abstinent saepe culpa. | |
| verum est modus tamen, quoad pati uxorem oportet; | |
| nec pol filia umquam patrem accersit ad se, | 770 |
| nisi aut quid commissi aut iurgi est <iusta> causa. | |
| sed id quidquid est, iam sciam. atque eccam eampse | |
| ante aedis et eius virum tristem video. | |
| id ést quod suspicábar. | |
| áppellabo hanc. Mat. Ibo advorsum. sálve multum, mí pater. | 775 |
| Sen. Salva sis. salven advenio? salven accersi iubes? | |
| quid tu tristis es? quid ille autem abs te iratus destitit? | |
| nescio quíd vos velitati éstis inter vos duos. | |
| loquere, uter meruistis culpam? paucis, non longos logos. | |
| Mat. Nusquam equidem quicquam deliqui: hoc primum te absolvo, pater. | 780 |
| verum vivere hic non possum neque durare ullo modo. | |
| proin tu me hinc abducas. Sen. Quid istuc autem est? Mat. Ludibrio, pater, | |
| habeor. Sen. Vnde? Mat. Ab illo, quoi me mandavisti, meo viro. | |
| Sen. Ecce autem litigium. quotiens tandem édixi tibi, | |
| ut caveres, neuter ad me iretis cum querimonia? | 785 |
| Mat. Qui ego istuc, mi pater, cavere possum? Sen. Men interrogas? | |
| Mat. Nisi non vis. Sen. Quotiens monstravi tibi, viro ut morem geras, | 787-788 |
| quid ille faciat, né id observes, quó eat, quid rerum gerat. | 789 |
| Mat. At enim ille hinc amat meretricem ex proxumo. Sen. Sane sapit, | 790 |
| atque ob istánc industriam etiam faxo amabit amplius. | |
| Mat. Atque ibi potat. Sen. Tua quidem ille causa potabit minus, | |
| si illic sive alibi libebit? quae haec, malum, impudentiast? | |
| una opera prohibere, ad cenam ne promittat, postules, | |
| neve quemquam accipiat alienum apud se. serviren tibi | 795 |
| postulas viros? dare una ópera pensum postules, | |
| inter ancillas sedere iubeas, lanam carere. | |
| Mat. Non equidem mihi te advocatum, pater, adduxi, sed viro. | |
| hinc stas, illim causam dicis. Sen. Si ille quid deliquerit, | |
| multo tanto illum accusabo, quam te accusavi, amplius. | 800 |
| quando te auratam et vestitam bene habet, ancillas penum | |
| recte praehibet, melius sanam est, mulier, mentem sumere. | |
| Mat. At ille suppilat mihi aurum et pallas ex arcis domo, | |
| me despoliat, mea ornamenta clam ad meretrices degerit. | |
| Sen. Male facit, si istuc facit; si non facit, tu male facis, | 805 |
| quae insontem insimules. Mat. Quin etiam nunc habet pallam, pater, | |
| <et> spinter, quod ad hanc detulerat, nunc, quia rescivi, refert. | |
| Sen. Iám ego ex hoc, ut factumst, scibo. <íbo> ad hominem atque adloquar. | |
| dic mi istuc, Menaechme, quod vos dissertatis, ut sciam. | |
| quid tu tristis es? quid illa autem irata abs te destitit? | 810 |
| Men. Quisquis es, quidquid tibi nomen est, senex, summum Iovem | |
| deosque do testes—Sen. Qua de re aut cuius rei rerum omnium? | |
| Men. Me neque isti male fecisse mulieri, quae me arguit | |
| hanc domo ab se surrupuisse atque abstulisse * deierat. | |
| sí ego intra aedis huius umquam, ubi habitat, penetravi <pedem>, | 815-816 |
| omnium hominum exopto ut fiam miserorum miserrimus. | 817 |
| Sen. Sanun es, qui istuc exoptes aut neges te umquam pedem | |
| in eas aedis intulisse ubi habitas, insanissime? | |
| Men. Tun, senex, ais habitare med in illisce aedibus? | 820 |
| Sen. Tun negas? Men. Nego hercle vero. Sen. Immo hercle †ludere negas; | |
| nisi quo nocte hac exmigrastis. concede huc, <mea> filia. | |
| quid tu ais? num hinc exmigrastis? Mat. Quem in locum aut <quam> ob rem, obsecro? | |
| Sen. Non edepol scio. Mat. Profecto ludit te hic. non tu tenes? | |
| Sen. Iam vero, Menaechme, satis iocatu's. nunc hanc rem gere. | 825 |
| Men. Quaeso, quid mihi tecum est? unde aut quis tu homo es? * | |
| † tibi aut adeo isti, quae mihi molesta est quoquo modo? | |
| Mat. Viden tu ílli oculos virere? ut viridis exoritur colos | |
| ex temporibus atque fronte, ut oculi scintillant, vide. | 829-830 |
| Men. Quid mihi meliust, quam quando illi me insanire praedicant, | 831 |
| ego med adsimulem insanire, ut illos a me absterream? | |
| Mat. Vt pandiculans oscitatur. quid nunc faciam, mi pater? | |
| Sen. Concede huc, mea nata, ab istoc quam potest longissime. | |
| Men. Euhoe Bacche, Bromie, quo me in silvam venatum vocas? | 835 |
| audio, sed non abire possum ab his regionibus, | |
| ita illa me ab laeva rabiosa femina adservat canis, | |
| poste autem illinc hircus † alus, qui saepe aetate in sua | |
| perdidit civem innocentem falso testimonio. | |
| Sen. Vae capiti tuo. Men. Ecce, Apollo mi ex oraclo ímperat, | 840 |
| ut ego ílli oculos exuram lampadibus ardentibus. | |
| Mat. Perii, mi pater, minatur míhi oculos exurere. | |
| [Men. Ei mihi, insanire me aiunt, ultro cum ipsi insaniunt.] | |
| Sen. Filia, heus. Mat. Quid est? quid agimus? Sen. Quid si ego huc servos cito? | |
| ibo, abducam qui hunc hinc tollant et domi devinciant, | 845 |
| prius quam turbarum quid faciat amplius. Men. Enim haereo; | |
| ni occupo aliquid mihi consilium, hí domum me ad se auferent. | |
| pugnis me votas in huius ore quicquam parcere, | |
| ni a meis oculis abscedat in malam magnam crucem. | |
| faciam quod iubes, Apollo. Sen. Fuge domum, quantum potest, | 850 |
| ne hic te obtundat. Mat. Fugio. amabo, ádserva istunc, mi pater, | |
| ne quo hinc abeat. sumne ego mulier misera, quae illaec audio?— | |
| Men. Haud male, <Apollo> illanc amovi; nunc hunc impurissimum, | |
| barbatum, tremulum Tithonum, qui cluet Cygno patre, | |
| ita mihi imperas ut ego huius membra atque ossa atque artua | 855 |
| comminuam illo scipione quem ipse habet. Sen. Dabitur malum, | |
| me quidem si attígeris aut si propius ad me accesseris. | |
| Men. Faciam quod iubes; securim capiam ancipitem, atque hunc senem | |
| osse fini dedolabo ássulatim viscera. | |
| Sen. Enim vero illud praecavendumst, atque adcurandumst mihi; | 860 |
| sane ego illúm metuo, ut minatur, ne quid male faxit mihi. | |
| Men. Multa mi imperas, Apollo: nunc equos iunctos iubes | |
| capere me indomitos, ferocis, atque in currum inscendere, | |
| ut ego hunc proteram leonem vetulum, olentem, edentulum. | |
| iam adstiti in currum, iam lora teneo, iam stimulus in manust. | 865 |
| agite equi, facitote sonitus ungularum appareat, | |
| cursu celeri facite inflexa sit pedum pernicitas. | |
| Sen. Mihin equis iunctis minare? Men. Ecce, Apollo, denuo | |
| me iubes facere impetum in eum qui stat atque occidere. | |
| sed quis hic est qui me capillo hínc de curru deripit? | 870 |
| imperium tuom demutat atque edictum Apollinis. | |
| Sen. Eu hércle morbum acrem ac durum * di vostram fidem. | |
| vel hic qui insanit, quam valuit paulo prius; | |
| ei derepente tantus morbus incidit. | |
| ibo atque accersam medicum iam quantum potest.— | 875 |