| V.i | |
| Menaechmvs Nimis stúlte dudum feci, quom marsuppium | 701 |
| Messenioni cum argento concredidi. | |
| immersit aliquo sese, credo, in ganeum. | |
| Matrona Provisam quam mox vir meus redeat domum. | |
| sed eccum video. salva sum, pallam refert. | 705 |
| Men. Demiror ubi nunc ambulet Messenio. | |
| Mat. Adibo atque hominem accipiam quibus dictis meret. | |
| non te pudet prodire in conspectum meum, | |
| flagitium hominis, cum istoc ornatu? Men. Quid est? | |
| quae te res agitat, mulier? Mat. Etiamne, impudens, | 710 |
| muttire verbum unum audes aut mecum loqui? | |
| Men. Quid tandem admisi in me, ut loqui non audeam? | |
| Mat. Rogas me? <o> hominis impudentem audaciam! | |
| Men. Non tu scis, mulier, Hecubam quapropter canem | |
| Graii esse praedicabant? Mat. Non equidem scio. | 715 |
| Men. Quia idem faciebat Hecuba quod tu nunc facis: | |
| omnia mala ingerebat, quemquem aspexerat. | |
| itaque adeo iure coepta appellari est canes. | |
| Mat. Non ego istaec <tua> flagitia possum perpeti. | |
| nam med aetatem viduam ésse mavelim, | 720 |
| quam istaec flagitia tua pati quae tu facis. | |
| Men. Quid id ad me, tu te nuptam possis perpeti | |
| an sis abitura a tuo viro? an mos hic ita est, | |
| peregrino ut advenienti narrent fabulas? | |
| Mat. Quas fabulas? non, inquam, patiar praeterhac, | 725 |
| quin vidua vivam quam tuos móres perferam. | |
| Men. Mea quidem hercle causa vidua vivito, | |
| vel usque dum regnum optinebit Iuppiter. | |
| Mat. At mihi negabas dudum surrupuisse te, | |
| nunc eandem ante oculos attines: non te pudet? | 730 |
| Men. Eu hercle, mulier, multum et audax et mala es. | |
| tun tibi hanc surreptam dicere audes, quam mihi | |
| dedit alia mulier ut concinnandam darem? | |
| Mat. Ne istuc mecastor—iam patrem accersam meum | |
| atque ei narrabo tua flagitia quae facis. | 735 |
| ei, † Deceo, quaere meum patrem, tecum simul | |
| ut veniat ad me: ita rem esse dicito. | |
| iam ego aperiam istaec tua flagitia. Men. Sanan es? | |
| quae mea flagitia? Mat. Pallam atque aurum meum | |
| domo suppilas tuae uxori et tuae | 740 |
| degeris amicae. satin haec recte fabulor? | |
| Men. Quaeso hercle, mulier, si scis, monstra quod bibam, | |
| tuam qui possim perpeti petulantiam. | |
| quem tú hominem <esse me> arbitrere, nescio; | |
| ego te simitu novi cum Porthaone. | 745 |
| Mat. Si me derides, at pol illum non potes, | |
| patrem meum, qui huc advenit. quin respicis? | |
| novistin tu illum? Men. Novi cum Calcha simul: | |
| eodém die illum vidi quo te ante hunc diem. | |
| Mat. Negas novisse me? negas patrem meum? | 750 |
| Men. Idem hercle dicam, sí avom vis adducere. | |
| Mat. Ecastor pariter hoc atque alias res soles. |