| IV.iii | |
| Erotivm Quis hic me quaerit? Men. Sibi inimicus magis quam aétati tuae. | 675 |
| Er. Mi Menaechme, cur ante aedis astas? sequere intro. Men. Mane. | |
| scin quid est quod ego ad te venio? Er. Scio, ut tibi ex me sit volup. | |
| Men. Immo edepol pallam illam, amabo te, quam tibi dudum dedi, | |
| mihi eam redde. uxor rescivit rem omnem, ut factum est, ordine. | |
| ego tibi redimam bis tanto pluris pallam, quam voles. | 680 |
| Er. Tibi dedi equidem illam, ad phrygionem út ferres, paulo prius, | |
| et illud spinter, ut ad aurificem ferres, ut fieret novom. | |
| Men. Mihi tu ut dederis pallam et spinter? numquam factum reperies. | |
| nam ego quidem postquam illam dudum tibi dedi atque abii ad forum, | |
| nunc redeo, nunc te postillac video. Er. Video quam rem agis. | 685 |
| quia commisi, ut me defrudes, ad eam rem adfectas viam. | |
| Men. Neque edepol te defrudandi causa posco (quin tibi | |
| dico uxorem rescivisse)—Er. Nec te ultro oravi ut dares: | |
| tute ultro ad me detulisti, dedisti eam dono mihi; | |
| eandem nunc reposcis: patiar. tibi habe, aufer, utere | 690 |
| vel tu vel tua uxor, vel etiam in loculos compingite. | |
| tu huc post hunc diem pedem intro non feres, ne frustra sis; | |
| quando tu me bene merentem tibi habes despicatui, | |
| nisi feres argentum, frustra me ductare non potes. | |
| aliam posthac invenito quám habeas frustratui.— | 695 |
| Men. Nimis iracunde hercle tandem. heús tu, tibi dico, mane, | |
| redi. etiamne astas? etiam audes mea revorti gratia? | |
| abiit intro, occlusit aedis. nunc ego sum exclusissimus: | |
| neque domi neque apud amicam mihi iam quicquam creditur. | |
| ibo et consulam hanc rem amicos, quid faciendum censeant.— | 700 |