| IV.ii | |
| Menaechmvs Vt hóc utimúr maximé more móro | 571 |
| moléstoque múltum, atque utí quique súnt | |
| optumí, maxumé morem habént hunc: | |
| cliéntes sibi ómnes volúnt esse múltos: | |
| boníne an malí sint, id haúd quaeritánt; | 575 |
| res magís quaeritúr quam cliéntum fidés | |
| cuius modí clueat. | |
| si ést pauper átque haud malús, nequam habétur, | |
| sin díves malúst, is cliéns frugi habétur. | |
| quí neque legés neque aequóm bonum usquám colunt, | 580 |
| sollícitos patrónos habént. | |
| datúm denegánt quod datum ést, litiúm plení, rapaces | |
| virí, fraudulénti, | |
| qui aut faénore aut periúriis habént rem parátam, | |
| mens est in quo * | 584a |
| eís ubi dicitur dies, simul patronis dicitur. | 585 |
| [quippe qui pro illis loquimur quae male fecerunt] | |
| aut ád populum aut ín iure aut ápud aedilem rés est. | |
| sicút me hodie nimis sóllicitum cliens quídam habuit, neque quód volui | |
| agere aút quicum licitumst, ita med attinuit, ita detinuit. | |
| ápud aediles pro eius factis plurumisque pessumisque | 590 |
| dixi causam, condiciones tetuli tortas, confragosas: | |
| aut plus aut minus quám opus fuerat dicto dixeram † controversiam, ut | |
| sponsio fierét. quid ille? qui * praedem dedit. | |
| néc magis manufestum ego hominem úmquam ullum teneri vidi: | |
| omnibus male factis testes tres aderant acerrumi. | 595 |
| di illum ómnes perdant, íta mihi | |
| hunc hódie corrupít diem, | |
| meque adeo, quí hodie forum | |
| umquam oculis inspexi meis. | |
| diem corrupi óptimum: | |
| iussi adparari prandium, | |
| amica exspectat me, scio. | |
| ubi primum est licitum, ílico | |
| properavi abire de foro. | 600 |
| iratast, credo, nunc mihi; | |
| placabit palla quam dedi, | |
| quam hódie uxori ábstuli atque huic détuli Erótio. | 601a |
| Pen. Quid aís? Mat. Viro me malo mále nuptam. Pen. Satin aúdis quae illic lóquitur? | 602 |
| Mat. Satis. Men. Sí sapiam, hinc intro ábeam, ubi mi bene sít. Pen. Mane: male erit pótius. | |
| Mat. Ne íllam ecastor faénerato ábstulisti. Pen. Síc datur. | |
| Mat. Clanculum te istaec flagitia facere censebas potis? | 605 |
| Men. Quid illuc est, uxor, negoti? Mat. Men rogas? Men. Vin hunc rogem? | |
| Mat. Aufer hinc palpationes. Pen. Perge tu. Men. Quid tu mihi | |
| tristis es? Mat. Te scire oportet. Pen. Scit, sed dissimulat malus. | |
| Me. Quid negotist? Ma. Pallam—Me. Pallam? Ma. Quidam pallam— Pen. Quid paves? | |
| Men. Nil equidem paveo. Pen. Nisi unum: palla pallorem incutit. | 610 |
| at tu ne clam me comesses prandium. perge in virum. | |
| Men. Non taces? Pen. Non hercle vero taceo. nutat, ne loquar. | |
| Men. Non hercle ego quidem usquam quicquam nuto neque nicto tibi. | |
| Ma. Ne ego mecastor mulier misera. Me. Qui tu misera es? mi expedi. | |
| Pen. Nihil hoc confidentius, qui quae vides ea pernegat. | 615 |
| Men. Per Iovem deosque omnis adiuro, uxor, (satin hoc est tibi?) | |
| me isti non nutasse. Pen. Credit iam tibi de isto: illuc redi. | |
| Men. Quó ego redeam? Pen. Equidem ad phrygionem censeo. ei, pallam refer. | |
| Men. Quae istaec palla est? Pen. Taceo iam, quando haec rem non meminit suam. | |
| * * * | 619a |
| Men. Numquis servorum deliquit? num ancillae aut servi tibi | 620 |
| responsant? eloquere. impune non erit. Mat. Nugas agis. | |
| Men. Tristis admodum es. non mi istuc satis placet. Mat. Nugas agis. | |
| Men. Certe familiarium aliquoi írata es. Mat. Nugas agis. | |
| Men. Num mihi es irata saltem? Mat. Nunc tu non nugas agis. | |
| Men. Non edepol deliqui quicquam. Mat. Em rursum nunc nugas agis. | 625 |
| Men. Dic, mea uxor, quid tibi aegre est? Pen. Bellus blanditur tibi. | |
| Men. Potin ut mihi molestus ne sis? num te appello? Mat. Aufer manum. | |
| Pen. Sic datur. properato absente me comesse prandium, | |
| post ante aedis cum corona me derideto ebrius. | |
| Men. Neque edepol ego prandi neque hodie huc intro tetuli pedem. | 630 |
| Pen. Tun negas? Men. Nego hercle vero. Pen. Nihil hoc homine audacius. | |
| non ego te modo hic ante aedis cum corona florea | |
| vidi astare? quom negabas mi esse sanum sinciput, | |
| et negabas me novisse, peregrinum aibas esse te? | |
| Men. Quin ut dudum divorti abs te, redeo nunc demum domum. | 635 |
| Pen. Novi ego te. non mihi censebas esse, qui te ulciscerer. | |
| omnia hercle uxori dixi. Men. Quid dixisti? Pen. Nescio, | |
| eam ipsus roga. Men. Quid hoc est, uxor? quidnam hic narravit tibi? | |
| quid id est? quid taces? quin dicis quid sit? Mat. Quasi tu nescias. | |
| * * * | |
| [palla mi est domo surrepta. Men. Palla surrepta est tibi?] | 639a |
| Mat. Me rogas? Men. Pol haud rogem te, si sciam. Pen. O hominem malum, | 640 |
| ut dissimulat. non potes celare: rem novit probe. | |
| omnia hercle ego edictavi. Men. Quid id est? Mat. Quando nil pudet | |
| neque vis tua voluntate ipse profiteri, audi atque ades. | |
| et quid tristis <sim> et quid hic mihi dixerit, faxo scias. | |
| palla mi est domo surrupta. Men. Palla surruptast mihi? | 645 |
| Pen. Viden ut <te> scelestus captat? huic surruptast, non tibi. | |
| nam profecto tibi surrupta si esset—salva non foret. | |
| Men. Nil mihi tecum est. sed tu quid ais? Mat. Palla, inquam, periit domo. | |
| Men. Quis eam surrupuit? Mat. Pol istuc ille scit qui illam abstulit. | |
| Men. Quis is homo est? Mat. Menaechmus quidam. Men. Edepol factum nequiter. | 650 |
| quis is Menaechmust? Mat. Tu istic, inquam. Men. Egone? Mat. Tu. Men. Quis arguit? | |
| Mat. Egomet. Pen. Et ego. atque huic amicae detulisti Erotio. | |
| Men. Egon dedi? Mat. Tu, tu istic, inquam. vin adferri noctuam, | |
| quae 'tu tu' usque dicat tibi? nam nos iam defessi sumus. | |
| [Men. Per Iovem deosque omnis adiuro, uxor (satin hoc est tibi?) | 655 |
| non dedisse. Mat. Immo hercle vero, nos non falsum dicere.] | |
| Men. Sed ego illam non condonavi, sed sic utendam dedi. | |
| Mat. Equidem ecastor tuam nec chlamydem do foras nec pallium | |
| cuiquam utendum. mulierem aequom est vestimentum muliebre | |
| dare foras, virum virile. quin refers pallam domum? | 660 |
| Men. Ego faxo referetur. Mat. Ex re tua, ut opinor, feceris; | |
| nam domum numquam introibis, nisi feres pallam simul. | |
| eo domum. Pen. Quid mihi futurum est, qui tibi hanc operam dedi? | |
| Mat. Opera reddetur, quando quid tibi erit surruptum domo.— | |
| Pen. Id quidem edepol numquam erit, nam nihil est quod perdam domi. | 665 |
| cum viro cum uxore di vos perdant. properabo ad forum, | |
| nam ex hac familia me plane éxcidisse intellego.— | |
| Men. Male mi uxor sese fecisse censet, quom exclusit foras; | |
| quasi non habeam, quo intromittar, alium meliorem locum. | |
| si tibi displiceo, patiundum: at placuero huic Erotio, | 670 |
| quae me non excludet ab se, sed apud se occludet domi. | |
| nunc ibo, orabo ut mihi pallam reddat, quam dudum dedi; | |
| aliam illi redimam meliorem. heus, ecquis hic est ianitor? | |
| aperite atque Erotium aliquis evocate ante ostium. |