| V.v | |
| Menaechmvs Edepol ne hic dies pervorsus atque advorsus mi optigit. | 899 |
| quae me clam ratus sum facere, ea ómnia fecit palam | 900 |
| parasitus, qui me complevit flagiti et formidinis, | |
| meus Vlixes, suo qui regi tantum concivit mali. | |
| quém ego hominem, síquidem vivo, vita evolvam sua— | |
| sed ego stultus sum, qui illius esse dico, quae meast: | |
| meo cibo et sumptu educatust. anima privabo virum. | 905 |
| condigne autem haec meretrix fecit, ut mos est meretricius: | |
| quia rogo, palla ut referatur rursum ad uxorem meam, | |
| mihi se ait dedisse. eu edepol né ego homo vivo miser. | |
| Sen. Audin quae loquitur? Med. Se miserum praedicat. Sen. Adeas velim. | |
| Med. Salvos sis, Menaechme. quaeso, cur apertas brachium? | 910 |
| non tu scis, quantum isti morbo nunc tuo facias mali? | |
| Men. Quin tu te suspendis? Sen. Ecquid sentis? Med. Quidni sentiam? | |
| non potest haec res ellebori †iungere optinerier. | |
| sed quid ais, Menaechme? Men. Quid vis? Med. Dic mihi hoc quod te rogo: | |
| album an atrum vinum potas? Men. Quin tu is in malam crucem? | 915 |
| Med. Iam hercle occeptat insanire primulum. * Men. Quin tu me interrogas, | |
| purpureum panem an puniceum soleam ego esse an luteum? | |
| soleamne esse avis squamosas, piscis pennatos? Sen. Papae, | |
| audin tu ut deliramenta loquitur? quid cessas dare | 919-920 |
| potionis aliquid prius quam percipit insania? | 921 |
| Med. Mane modo, etiam percontabor alia. Sen. Occidis fabulans. | |
| Med. Dic mihi hoc: solent tibi umquam óculi duri fieri? | |
| Men. Quid? tu me lucustam censes esse, homo ignavissime? | |
| Med. Dic mihi: en umquam intestina tibi crepant, quod sentias? | 925 |
| Men. Vbi satur sum, nulla crepitant; quando esurio, tum crepant. | |
| Med. Hoc quidem edepol hau pro insano verbum respondit mihi. | |
| perdormiscin usque ad lucem? facilen tu dormis cubans? | |
| Men. Perdormisco, si resolvi árgentum cui debeo— | |
| qui te Iuppiter dique omnes, percontator, perduint. | 930 |
| Med. Nunc homo insanire occeptat: de illis verbis cave tibi. | |
| Sen. Immo Nestor nunc quidem est de verbis, praeut dudum fuit; | |
| nam dudum uxorem suam esse aiebat rabiosam canem. | |
| Men. Quid, ego? Sen. Dixti insanus, inquam. Men. Egone? Sen. Tu istic, qui mihi | |
| etiam me iunctis quadrigis minitatu's prosternere. | 935 |
| egomet haec te vidi facere, égomet haec ted arguo. | 936-940 |
| Men. At ego te sacram coronam surrupuisse Iovi scio, | 941 |
| et ob eam rem in carcerem ted esse compactum scio, | |
| et postquam es emissus, caesum virgis sub furca scio; | |
| tum patrem occidisse et matrem vendidisse etiam scio. | |
| satin haec pro sano male dicta male dictis respondeo? | 945 |
| Sen. Obsecro hercle, medice, propere, quidquid facturu's, face. | |
| non vides hominem insanire? Med. Scin quid facias optimum est? | |
| ad me face uti deferatur. Sen. Itane censes? Med. Quippini? | |
| ibi meo arbitratu potero curare hominem. Sen. Age ut lubet. | |
| Med. Elleborum potabis faxo áliquos viginti dies. | 950 |
| Men. At ego te pendentem fodiam stimulis triginta dies. | |
| Med. I, arcesse homines, qui illunc ad me deferant. Sen. Quot sunt satis? | |
| Med. Proinde ut insanire video, quattuor, nihilo minus. | |
| Sen. Iam hic erunt. asserva tu istunc, medice. Med. Immo ibo domum, | |
| ut parentur quibus paratis opus est. tu servos iube | 955 |
| hunc ad me ferant. Sen. Iam ego illic faxo erit. Med. Abeo. Sen. Vale.— | |
| Men. Abiit socerus, abiit medicus. [nunc] sólus sum. pro Iuppiter, | |
| quid illuc est quod med hisce homines insanire praedicant? | |
| nam équidem, postquam gnatus sum, numquam aegrotavi unum diem, | |
| neque ego insanio neque pugnas neque ego litis coepio. | 960 |
| salvus salvos alios video, novi homines, adloquor. | |
| an illi perperam insanire me aiunt, ipsi insaniunt? | |
| quid ego nunc faciam? domum ire cupio: úxor non sinit; | |
| huc autem nemo intromittit. nimis proventum est nequiter. | |
| hic ero usque: ad noctem saltem, credo, intromittar domum. | 965 |