| V.vi | |
| Messenio Spectámen bonó servo id ést, qui rem erílem | 966 |
| procurat, videt, collocat cogitatque, | |
| ut absente eró rem erí diligenter | |
| tutétur, quam si ípse adsit aút rectiús. | |
| tergúm quam gulam, crura quam ventrem oportet | 970 |
| potióra esse, cuí cor modéste sitúmst. | |
| recordetur id, qui nihili sunt, quid eis preti | |
| détur ab suis eris, ignavis, improbis viris: | |
| verbéra compedes | |
| molaé, [magna] lassitudo fames frigus durum, | 975 |
| haec prétia sunt ignaviae. | |
| id ego male malum metuo: propterea bonum esse certumst potius quam malum; | |
| nam magis multo patior facilius verba: verbera ego odi, | |
| nimióque edo lubéntius molitúm, quam molitum praéhibeo. | |
| proptérea eri imperium éxsequor, bene ét sedate servo id; | 980 |
| atqué mihi id prodest. | |
| álii ita ut in rem esse ducunt, sint: ego ita ero ut me esse oportet; | |
| metum míhi adhibeam, culpam ábstineam, ero ut ómnibus in locis sím praesto: | |
| [servi, qui cum culpa carent metuont, solent esse eris utibiles. | 983a |
| nam illi, qui nil metuont, postquam malum promeriti, tunc ei metuont.] | |
| metuam haúd multum. prope est quándo erus ob fácta pretium exsólvet. | 984 |
| <éo> ego exemplo servio, térgi ut in rem esse arbitror. | 985 |
| postquam ín tabernam vása et servos cónlocavi, ut iusserat, | |
| ita vénio adversum. nunc foris pultabo, adesse ut me sciat, | |
| † neque virum ex hoc saltu damni salvom ut educam foras. | |
| séd metuo, ne sero veniam depugnato proelio. |