| V.vii | |
| Senex Pér ego vobis deos atque homines dico, ut imperium meum | 990 |
| sapienter habeatis curae, quae imperavi atque impero: | |
| facite illic homo iam in medicinam ablatus sublimen siet, | |
| nisi quidem vos vostra crura aut latera nihili penditis. | |
| cave quisquam, quod illíc minitetur, vostrum flocci fecerit. | |
| quid státis? quid dubitátis? iam sublímen raptum opórtuit. | 995 |
| ego ibo ad medicum: praesto ero illi, cum venietis. Men. Occidi, | |
| quid hoc ést negoti? quid illisce homines ad me currunt, opsecro? | |
| quid voltis vos? quid quaeritatis? quid me circumsistitis? | |
| quo rapitis me? quo fertis me? perii, opsecro vestram fidem, | |
| Epidamnienses, subvenite, cives. quin me mittitis? | 1000 |
| Mess. Pro di immortales, obsecro, quid ego oculis aspicio meis? | |
| erum meum indignissime nescio qui sublimen ferunt. | |
| Men. Ecquis suppetias mihi audet ferre? Mess. Ego, ere, audacissime. | |
| o facinus indignum et malum, Epidamnii cives, erum | |
| meum hic in pacato oppido luci deripier in via, | 1005 |
| qui liber ad vos venerit. | |
| mittite istunc. Men. Obsecro te, quisquis es, operam mihi ut des, | |
| neu sinas in me insignite fieri tantam iniuriam. | |
| Mess. Immo et operam dabo et defendam et subvenibo sedulo. | |
| numquam te patiar perire, me perirest aequius. | 1010 |
| eripe oculum ísti, ab umero qui tenet, ere, te obsecro. | |
| hisce ego iam sementem in ore faciam pugnosque obseram. | |
| maximo hodie malo hercle vostro ístunc fertis. mittite. | |
| Men. Teneo ego huic oculum. Mess. Face ut oculi locus in capite appareat. | |
| vos scelesti, vos rapacis, vos praedones. Lorarii. Periimus. | 1015 |
| obsecro hercle. Mess. Mittite ergo. Men. Quid me vobis tactiost? | |
| pecte pugnis. Mess. Agite abite, fugite hinc in malam crucem. | |
| em tibi etiam: quia postremus cedis, hoc praemi feres. | |
| nimis bene ora commetavi atque ex mea sententia. | |
| edepol, ere, ne tibi suppetias temperi adveni modo. | 1020 |
| Men. At tibi di semper, adulescens, quisquis es, faciant bene. | |
| nam absque te esset, hodie numquam ad solem occasum viverem. | |
| Mess. Ergo edepol, si recte facias, ere, med emittas manu. | |
| Men. Liberem ego te? Mess. Verum, quandoquidem, ere, te servavi. Men. Quid est? | |
| adulescens, erras. Mess. Quid, erro? Men. Per Iovem adiuro patrem, | 1025 |
| med erum tuom non esse. Mess. Non taces? Men. Non mentior; | |
| nec meus servos úmquam tale fecit quale tu mihi. | |
| Mess. Sic sine igitur, si tuom négas me ésse, abire liberum. | |
| Men. Mea quidem hercle causa liber esto atque ito quo voles. | |
| Mess. Nempe iubes? Men. Iubeo hercle, si quid imperi est in te mihi. | 1030 |
| Mess. Salve, mi patrone. cum tu liber es, Messenio, | |
| gaudeo. credo hercle vobis. sed, patrone, te obsecro, | |
| ne minus imperes mihí quam cum tuos servos fui. | |
| apud ted habitabo et quando ibis, una tecum ibo domum. | |
| Men. Minime. Mess. Nunc ibo in tabernam, vasa atque argentum tibi | 1035 |
| referam. recte est obsignatum in vidulo marsuppium | |
| cum viatico: id tibí iam huc adferam. Men. Adfer strenue. | |
| Mess. Salvom tibi ita ut mihi dedisti reddibo. hic me mane.— | |
| Men. Nimia mira mihi quidem hodie exorta sunt miris modis: | |
| alii me negant eum esse qui sum, atque excludunt foras | 1040 |
| * * * | 1040a |
| vel ille qui se petere argentum modo, qui servom se meum | 1041 |
| esse aiebat, <meus servator,> quem ego modo emisi manu; | |
| is ait se mihi allaturum cum argento marsuppium: | |
| id si attulerit, dicam ut a me ábeat liber quo volet, | |
| ne tum, quando sanus factus sit, a me argentum petat. | 1045 |
| socer et medicus me insanire aiebant. quid sit, mira sunt. | |
| haec nihilo esse mihi videntur setius quam somnia. | |
| nunc ibo intro ad hanc meretricem, quamquam suscenset mihi, | |
| si possum exorare ut pallam reddat, quam referam domum.— |