| V.viii | |
| Menaechmvs (sosicles) Men hodie usquam convenisse te, audax, audes dicere, | 1050 |
| postquam advorsum mi imperavi ut huc venires? Messenio Quin modo | |
| erupui, homines quom ferebant te sublimen quattuor, | |
| apud hasce aedis. tu clamabas deum fidem atque hominum omnium, | |
| quóm ego accurro teque eripio vi pugnando ingratiis. | |
| ob eam rem, quia te servavi, me amisisti liberum. | 1055 |
| cum argentum dixi me petere et vasa, tu quantum potest | |
| praecucurristi obviam, ut quae fecisti infitias eas. | |
| Sos. Liberum ego te iussi abire? Mess. Certo. Sos. Quin certissimumst, | |
| mepte potius fieri servom, quam te umquam emittam manu. |