| V.ix | |
| Menaechmvs Si vóltis per oculos iurare, nihilo hercle ea causa magis | 1060 |
| faciétis, ut ego hódie abstulerim pallam et spinter, pessumae. | |
| Mes. Pro di ímmortales, quid ego video? S. Quid vides? Mes. Speculum tuom. | |
| Sos. Quid negoti est? Mes. Tuast imago. tam consimilest quam potest. | |
| Sos. Pol profecto haud est dissimilis, meam quom formam noscito. | |
| Men. O adulescens, salve, qui me servavisti, quisquis es. | 1065 |
| Mess. Adulescens, quaeso hercle eloquere tuom mihi nomen, nisi piget. | |
| Men. Non edepol ita promeruisti de me, ut pigeat, quae velis | |
| <obsequi>. mihi est Menaechmo nomen. Sos. Immo edepol mihi. | |
| Men. Siculus sum Syracusanus. Sos. Eadem urbs et patria est mihi. | |
| Men. Quid ego ex te audio? Sos. Hoc quod res est. Mess. Novi equidem hunc: erus est meus. | 1070 |
| ego quidem huius servos sum, sed med esse huius credidi. | |
| ego hunc censebam te esse, huic etiam éxhibui negotium. | |
| quaeso ignoscas, si quid stulte dixi atque imprudens tibi. | |
| Sos. Delirare mihi videre: non commeministi, simul | |
| te hodie mecum exire ex navi? Mess. Enim vero aequom postulas. | 1075 |
| tú erus es: tu servom quaere. tu salveto: tu vale. | |
| hunc ego esse aio Menaechmum. Men. At ego me. Sos. Quae haec fabulast? | |
| tú es Menaechmus? Men. Me esse dico, Moscho prognatum patre. | |
| Sos. Tun meo patre es prognatus? Men. Immo equidem, adulescens, meo; | |
| tuom tibi neque occupare neque praeripere postulo. | 1080 |
| Mess. Di immortales, spem insperatam date mihi quam suspicor. | |
| nam nisi me animus fallit, hi sunt gemini germani duo. | |
| nam et patriam et patrem conmemorant pariter qui fuerint sibi. | |
| sevocabo erum. Menaechme. Men. Sos. Quid vis? Mess. Non ambos volo, | |
| sed uter vostrorum est advectus mecum navi. Men. Non ego. | 1085 |
| Sos. At ego. Mess. Te volo igitur. huc concede. Sos. Concessi. quid est? | |
| Mess. Illic homó aut sycophanta aut geminus est frater tuos. | |
| nam ego hominem hominis similiorem numquam vidi álterum. | |
| neque aqua aquae nec lacte est lactis, crede mi, usquam similius, | |
| quam hic tui est, tuque huius autem; post eandem patriam ac patrem | 1090 |
| memorat. meliust nos adire átque hunc percontarier. | |
| Sos. Hercle qui tu me admonuisti recte, et habeo gratiam. | |
| perge operam dare, obsecro hercle; liber esto, si invenis | |
| hunc meum fratrem esse. Mess. Spero. Sos. Et ego item spero fore. | |
| Mess. Quid ais tu? Menaechmum, opinor, te vocari dixeras. | 1095 |
| Men. Ita vero. Mess. Huic item Menaechmo nomen est. in Sicilia | |
| te Syracusis natum esse dixti: <et> hic natust ibi. | |
| Moschum tibi patrem fuisse dixti: huic itidem fuit. | |
| nunc operam potestis ambo mihi dare et vobis simul. | |
| Men. Promeruisti ut ne quid ores quod velis, quin impetres. | 1100 |
| tam quasi me emeris argento, liber servibo tibi. | |
| Mess. Spes mihi est, vos inventurum fratres germanos duos | |
| geminos, una matre natos et patre uno uno die. | |
| Men. Mira memoras. utinam efficere quod pollicitu's possies. | |
| Mess. Possum. sed nunc agite uterque id quod rogabo dicite. | 1105 |
| Men. Vbi lubet, roga: réspondebo. nil reticebo quod sciam. | |
| Mess. Est tibi nomen Menaechmo? Men. Fateor. Mess. Est itidem tibi? | |
| Sos. Est. Mess. Patrem fuisse Moschum tibi ais? Men. Ita vero. Sos. Et mihi. | |
| Mess. Esne tu Syracusanus? Men. Certo. Mess. Quid tu? Sos. Quippini? | |
| Mess. Optime usque adhuc conveniunt signa. porro operam date. | 1110 |
| quid longissime meministi, dic mihi, in patria tua? | |
| Men. Cum patre ut abii Tarentum ád mercatum, postea | |
| inter homines me deerrare á patre atque inde avehi. | |
| Sos. Iuppiter supreme, serva me. Mess. Quid clamas? quin taces? | |
| quot eras annos gnatus, quom te pater a patria ávehit? | 1115 |
| Men. Septuennis: nam tunc dentes mihi cadebant primulum. | |
| neque patrém umquam postilla vidi. Mess. Quid? vos tum patri | |
| filii quot eratis? Men. Vt nunc maxime memini, duo. | |
| Mess. Vter eratis, tun an ille, maior? Men. Aeque ambo pares. | |
| Mess. Qui id potest? Men. Gemini ambo eramus. Sos. Di me servatum volunt. | 1120 |
| Mess. Si interpellas, ego tacebo potius. Sos. Taceo. Mess. Dic mihi: | |
| uno nomine ambo eratis? Men. Minime. nam mihi hoc erat, | |
| quod nunc est, Menaechmo: íllum tum vocabant Sosiclem. | |
| Sos. Signa adgnovi, contineri quin complectar non queo. | |
| mi germane gemine frater, salve. ego sum Sosicles. | 1125 |
| Men. Quo modo igitur post Menaechmo nomen est factum tibi? | |
| Sos. Postquam ad nos renuntiatum est te * et patrem esse mortuom, | |
| avos noster mutavit: quod tibi nomen est, fecit mihi. | |
| Men. Credo ita esse factum ut dicis. sed mi hoc responde. Sos. Roga. | 1129-1130 |
| Men. Quid erat nomen nostrae matri? Sos. Teuximarchae. Men. Convenit. | 1131 |
| o salve, insperate multis annis post quem conspicor. | |
| Sos. Frater, et tu, quém ego multis miseriis laboribus | |
| usque adhuc quaesivi quemque ego esse inventum gaudeo. | |
| Mess. Hoc erat, quod haec te meretrix huius vocabat nomine: | 1135 |
| hunc censebat te esse, credo, quom vocat te ad prandium. | |
| Men. Namque edepol iussi hic mihi hodie prandium appararier, | |
| clam meam uxorem, quoi pallam surrupui dudum domo, | |
| eam dedi huic. S. Hanc, dicis, frater, pallam, quam ego habeo? M. <Haec east.> | |
| quo modo haec ad te pervenit? Sos. Meretrix huc ad prandium | 1140 |
| me abduxit, me sibi dedisse aiebat. prandi perbene, | |
| potavi atque accubui scortum, pallam et aurum hoc <abstuli>. | |
| Men. Gaudeo edepol, si quid propter me tibi evenit boni. | |
| nam illa quom te ad se vocabat, memet esse credidit. | 1144-1145 |
| Mess. Numquid me morare quin ego liber, ut iusti, siem? | 1146 |
| Men. Optimum atque aequissimum orat, frater: fac causa mea. | |
| Sos. Liber esto. Men. Quom tu es liber, gaudeo, Messenio. | |
| Mess. Sed meliorest opus auspicio, ut liber perpetuo siem. | 1149-1150 |
| Sos. Quoniam haec evenerunt, frater, nostra éx sententia, | 1151 |
| in patriam redeamus ambo. Men. Frater, faciam, ut tu voles. | |
| auctionem hic faciam et vendam quidquid est. nunc interim | |
| eamus intro, frater. Sos. Fiat. Mess. Scitin quid ego vos rogo? | |
| M. Quid? Mes. Praeconium mi ut detis. M. Dabitur. Mes. Ergo nunciam | 1155 |
| vis conclamari auctionem fore? Men. Equidem die septimi. | |
| Mess. Auctio fiet Menaechmi mane sane septimi. | |
| venibunt servi, supellex, fundi, aedes, omnia. | |
| venibunt quiqui licebunt, praesenti pecunia. | |
| venibit uxor quoque etiam, si quis emptor venerit. | 1160 |
| vix credo tota auctione capiet † quinquagesies. | |
| nunc, spectatores, valete et nobis clare plaudite. |