| I.ii | |
| Acanthio Ex súmmis opibus víribusque usque éxperire, nítere, | 111 |
| erus ut minor opera tua servetur: agedum, Acanthio, | |
| abige abs te lassitudinem, cave pigritiae praeverteris. | |
| simul enicat suspiritus (vix suffero hercle anhelitum), | |
| simul autem plenis semitis qui adversum eunt: aspellito, | 115 |
| detrude, deturba in viám. haec disciplina hic pessumast: | |
| cúrrenti properanti haud quisquam dignum habet decedere. | |
| ita trés simitu res agendae sunt, quando unam occeperis: | |
| et currendum et pugnandum et autem iurigandum est in via. | |
| Char. Quid illúc est quod ille tam expedite exquirit cursuram sibi? | 120 |
| curaest, negoti quid sit aut quid nuntiet. Acan. Nugas ago. | |
| quam restito, tam maxime res in periclo vortitur. | |
| Char. Mali nescio quid nuntiat. Acan. Genua hunc cursorem deserunt; | |
| perii, seditionem facit lien, óccupat praecordia, | |
| perii, animam nequeo vertere, nimis nihili tibicen siem. | 125 |
| [Char. At tu edepol sume laciniam atque absterge sudorem tibi.] | |
| numquam edepol omnes balineae mi hanc lassitudinem eximent. | |
| domin án foris dicam esse erum Charinum? Char. Ego animi pendeo. | |
| quíd illud sit negoti lubet scire, ex hoc metu ut eximar. | |
| Acan. Át etiam asto? at etiam cesso foribus facere hisce assulas? | 130 |
| áperite aliquis. ubi Charinus est erus? dómin est an foris? | |
| num quísquam adire ad ostium dignum arbitratur? Char. Ecce me, | |
| Acanthio, quem quaeris. Acan. Nusquamst disciplina ignavior. | |
| Char. Quae té malae res ágitant? Acan. Multae, ere, te átque me. | |
| Char. Quid ést negoti? Acan. Périimus. | 135 |
| Char. Principium <id> inimicis dato. | |
| Acan. At tibi sortito id optigit. | |
| Char. Loquere íd negoti quidquid est. Acan. Placide, volo adquiescere. | |
| tua causa rupi ramites, iam dudum sputo sanguinem. | |
| Char. Resinam ex melle Aegyptiam vorato, salvom feceris. | |
| Acan. At edepol tu calidam picem bibito, aegritudo abscesserit. | 140 |
| Char. Hóminem ego iracundiorem quam te novi neminem. | |
| Acan. At ego maledicentiorem quam te novi neminem. | |
| Char. Sin saluti quod tibi esse censeo, id consuadeo? | |
| Acan. Apage istiusmodi salutem, <cum> cruciatu quae advenit. | |
| Char. Dic mihi, an boni quid usquamst, quod quisquam uti possiet | 145 |
| sine malo omni, aut ne laborem capias cum illo uti voles? | |
| Acan. Nescio ego istaec: philosophari numquam didici neque scio. | |
| ego bonum, malum quo accedit, mihi dari haud desidero. | |
| Ch. Cedo tuam mihi dexteram, agedum, Acanthio. Ac. Em dabitur, tene. | |
| Char. Vin tu te mihi obsequentem esse an nevis? Acan. Opera licet | 150 |
| experiri, qui me rupi causa currendo tua, | |
| ut quae scirem scire actutum tibi liceret. Char. Liberum | |
| caput tibi faciam <cis> paucos mensis. Acan. Palpo percutis. | |
| Char. Egon ausim tibi usquam quicquam facinus falsum proloqui? | 154-155 |
| quin iam prius quam sum elocutus, scis si mentiri volo. Ac. Ah, | 156 |
| lassitudinem hercle verba tua mihi addunt, enicas. | |
| Ch. Sicine mi obsequens es? Ac. Quid vis faciam? Ch. Tun? id quod volo. | |
| Ac. Quid <id> est igitur quod vis? Ch. Dicam. Ac. Dice. Ch. At énim placide volo. | |
| Acan. Dormientis spectatores metuis ne ex somno excites? | 160 |
| Char. Vae tibi. Acan. Tibi equidem a portu adporto hoc—Char. Quid fers? dic mihi. | |
| Acan. Vim metum, cruciatum curam, iurgiumque atque inopiam. | |
| Char. Perii, tu quidem thensaurum huc mi adportavisti mali. | |
| nullus sum. Ac. Immo es—Ch. Scio iam, miserum dices tu. Ac. Dixi ego tacens. | |
| Char. Quid istuc est mali? Acan. Ne rogites, maxumum infortunium est. | 165 |
| Char. Obsecro, dissolve iam me; nimis diu animi pendeo. | |
| Acan. Placide, multa exquirere etiam prius volo quam vapulem. | |
| Char. Hercle vero vapulabis, nisi iam loquere aut hinc abis. | |
| Acan. Hoc sis vide, ut palpatur. nullust, quando occepit, blandior. | |
| Char. Obsecro hercle oroque ut istuc quid sit actutum indices, | 170 |
| quandoquidem mihi supplicandum servolo video meo. | |
| Ac. Tandem indignus videor? Char. Immo dignus. Ac. Equidem credidi. | |
| Char. Obsecro, num navis periit? Acan. Salvast navis, ne time. | |
| Ch. Quid alia armamenta? Ac. Salva et sana sunt. Ch. Quin tu expedis | |
| quid siet quod me per urbem currens quaerebas modo. | 175 |
| Acan. Tu quidem ex óre orationem mi eripis. Char. Taceo. Acan. Tace. | |
| credo, si boni quid ad te nuntiem, instes acriter, | |
| qui nunc, quom malum audiendumst, flagitas me ut eloquar. | |
| Char. Obsecro hercle te, istuc ut tu mihi malum facias palam. | |
| Ac. Eloquar, quandoquidem me oras. tuos pater—Ch. Quid meus pater? | 180 |
| Acan. Tuam amicam—Char. Quid eam? Acan. Vidit. Char. Vidit? vae misero mihi. | |
| [hoc quod te rogo responde. Acan. Quin tu, si quid vis, roga.] | |
| Ch. Qui potuit videre? Ac. Oculis. Ch. Quo pacto? Ac. Hiantibus. | |
| Char. In hinc dierectus? núgare in re capitali mea. | |
| Acan. Qui, malum, ego nugor, si tibi quod me rogas respondeo? | 185 |
| Char. Certen vidit? Acan. Tam hercle certe quám ego te aut tu me vides. | |
| Char. Vbi eam vidit? Acan. Intus intra navem, út prope astitit; | |
| et cum ea confabulatust. Char. Perdidisti me, pater. | |
| eho tu, eho tu, quin cavisti ne eam videret, verbero? | |
| quin, sceleste, ábstrudebas, né eam conspiceret pater? | 190 |
| Acan. Quia negotiosi eramus nos nostris negotiis: | |
| armamentis complicandis [et] componendis studuimus. | |
| dum haec aguntur, lembo advehitur tuos pater pauxillulo, | |
| neque quisquam hominem conspicatust, donec in navem subit. | |
| Char. Nequiquam, mare, subterfugi á tuis tempestatibus: | 195 |
| equidem me iam censebam esse in terra atque in tuto loco, | |
| verum video med ad saxa ferri saevis fluctibus. | |
| loquere porro, quid sit actum. Acan. Postquam aspexit mulierem, | |
| rogitare occepit cuia esset. Char. Quid respondit? Acan. Ilico | 199-200 |
| occucurri atque interpello, matri te ancillam tuae | 201 |
| emisse illam. Char. Visun est tibi credere id? Acan. Etiam rogas? | |
| sed scelestus subigitare occepit. Char. Illamne, obsecro? | |
| Acan. Mirum quin me subigitaret. Char. Edepol cor miserum meum, | |
| quod guttatim contabescit, quasi in aquam indideris salem. | 205 |
| perii. Acan. Em istuc unum verbum dixisti verissimum. | |
| stultitia istaec est. Char. Quid faciam? credo, non credet pater, | |
| si illam matri meae <me> emisse dicam; post autem mihi | |
| scelus videtur, me parenti proloqui mendacium. | |
| neque ille credet, neque credibile est forma eximia mulierem, | 210 |
| eam me emisse ancillam matri. Acan. Non taces, stultissime? | |
| credet hercle, nam credebat iam mihi. Char. Metuo miser, | |
| ne patrem prehendat, ut sit gesta res, suspicio. | |
| hoc quod te rogo responde <quaeso>. Acan. Quaeso quid rogas? | |
| Char. Num esse amicam suspicari visus est? Acan. Non visus est. | 215 |
| quin quicque ut dicebam mihi credebat. Char. Verum, ut tibi quidem | |
| visus est. Acan. Non, sed credebat. Char. Vae mihi misero, nullus sum. | |
| sed quid ego hic in lamentando pereo, ad navem non eo? | |
| sequere. Acan. Si istac ibis, commodum obviam venies patri; | |
| postea aspiciet te timidum esse atque exanimatum: ilico | 220 |
| retinebit, rogitabit unde illam emeris, quanti emeris: | |
| timidum temptabit te. Char. Hac ibo potius. iam censes patrem | |
| abiisse a portu? Acan. Quin ea ego huc praecucurri gratia, | |
| ne te opprimeret imprudentem atque electaret. Char. Optime.— |