II.i
Demipho Miris modis di ludos faciunt hominibus 225
mirisque exemplis somnia in somnis danunt.
velut ego nocte hac quae praeteriit proxuma
in somnis egi satis et fui homo exercitus.
mercari visus mihi sum formosam capram;
ei ne noceret quam domi ante habui capram 230
neu discordarent, si ambae in uno essent loco,
posterius quam mercatus fueram, visus sum
in custodelam simiae concredere.
ea simia adeo post haud multo ad me venit,
male mihi precatur et facit convicium: 235
ait sése illius opera atque adventu caprae
flagitium et damnum fecisse haud mediocriter;
dicit capram, quam dederam servandam sibi,
suaé uxoris dotem ambedisse oppido.
mi illud videri mirum, ut una illaec capra 240
uxoris simiai dotem ambederit.
instare factum simia, atque hoc denique
respondet, ni properem illam ab sese abducere,
ad me domum intro ad uxórem ducturum meam.
atque oppido hercle bene velle illi visus sum, 245
ast non habere cui commendarem capram;
quo magis quid facerem cura cruciabar miser.
interea ad me haedus visust adgredirier,
infit mihi praedicare, sese ab simia
capram abduxisse, et coepit inridere me; 250
ego énim lugere atque abductam illam aegre pati.
hoc quam ad rem credam pertinere somnium,
nequeo invenire; nisi capram illam suspicor
iam me invenisse quae sit aut quid voluerit.
ad portum hinc abii mane cum luci simul; 255
postquam id quod volui transegi, atque ego conspicor
navem ex Rhodo quast héri advectus filius;
conlibitumst illuc mihi nescio qui visere:
inscendo in lembum átque ad navem devehor.
atque égo illi aspicio forma eximia mulierem, 260
filius quam advexit meus matri ancillam suae.
quam ego postquam aspexi, non ita amo ut sani solent
homines, sed eodem pacto ut insani solent.
amavi hercle equidem ego olim in adulescentia,
verum ad hoc exemplum numquam, ut nunc insanio. 265
unum quidem hercle iam scio, periisse me;
vosmet videte ceterum quanti siem.
nunc hoc profecto sic est: haec illast capra;
verum hercle simia illa atque haedus mihi malum
adportant, atque eos esse quos dicam hau scio. 270
sed conticiscam, nam eccum it vicinus foras.